Articulus 4
Articulus 4
Unde assumant corpora Angeli, utrum de elementis aut natura celi? et, Utrum forment corpora paulatim aut subito ?
ARTICULUS IV. Unde assumant corpora Angeli, utrum de elementis aut natura celi? et, Utrum forment corpora paulatim aut subito ?
1. Si enim detur, quod de ccelo, tunc oporteret quod pars ceeli evelleretur a parte alia: ergo esset divisibile et corruptibile : quod improbatura Philosopho in | de Cwlo et Mundo in fine.
2. Preterea, Corpus quod per motum suum causa est secundum naturam omnis generationis et corruptionis, impossibile est quod generabile et corruptibile intelligatur: tale autem est corpus aliquod, quodcumque sit illud: quia oportet quod corpus accedens et recedens oblique et recte faciat transmutationem divisam gue apparet. Si ergo hoc corpus non est ccoelum, oportebit te querere aliud : et si non inveneris, dabis illud: ergo impossibile est dividi ipsum : ergo non assumunt inde corpora.
3. Item, Ilud corpus per naturam aliquo modo non potest habere nisi motum circularem : ergo Angeli numquam venirent ad nos in ipso: sed semper gyrarent centrum terre.
4. Item, Illud corpus non est receptibile figure nisi circularis, ut probatum est in Ii de Celo et Mundo. Angeli autem apparent in figura hominum et leohum et multorum aliorum: ut dicit Dionysius: ergo corpora non sumunt de ceelo,
Si autem dicas (sicut innuitur in Littera) quod bonisumunt corpus de supe= riori aere, et mali de inferiori. Ad hoc sequitur multiplex inconveniens : quo- rum primum est, quod aer est calidus et humidus, sed maxime humidus : ergo minine terminabilis proprio termino, sed semper fluens ad alia: ergo quocumque moveatur, continuabitur ill aeri ad quem trajicitur : ergo non remanet corpus Angeli distinctum a toto aere cum movetur in ipso. Secundum, cum humidum praecipue non corporale, sicut est aer, nullo modo retentivum sit figurarum: sequitur, quod corpus Angeli nullius sit figure, nisi per accidens, si vasi infundatur, et figuras vasis habeat quamdiu est in vase: et hoc ridiculum est dicere de Angelis. Tertium, quia cum sepe moveantur a nobisin coelum, comburerentur in igne corpora illa, et damonum in inferno. Quartum, quia cum omne corpus divisibile sit, secarentur corpora illa, ita quod pars caderet a parte, quod multi nisi sunt facere deme-~ nibus, et non potuerunt. Per auctoritates hic objicere superfluum est, quia infinite suppetunt.
Soxutio. Sine prejudicio dico, quod formant corpora de aere: sed habent potestatem per semina naturalia inspissandi et miscendi aerem : quia cum aer naturaliter frigido contrahente grossatur in aquam, et aqua in terram : et calido subtiliante terra et aqua in aerem. Unde dico Angelum hoc posse facere subito quod natura facit paulatim. Et bene concedo, quod non tenent figuras nisi misceantur ad grossitiem : et iterum subito vertantur in subtilitatem invisibilem per alias causas seminales adhibitas. Et ideo si secantur, quasi continuantur statim: et non cum alio corpore : quia terminata sunt causis seminalibus miscentibus et grossantibus: et hoc intelligo velle dicere Litteram, cum dicit, quod mutant et versant ut volunt.
On this page