Text List

Articulus 6

Articulus 6

Utrum demones substantialiter, et etiam boni Angeli intrent corpora hominum ?

ARTICULUS VI. Utrum demones substantialiter, et etiam boni Angeli intrent corpora hominum ?

"Illud etiam consideratione dignissimem, etc." Querimus hic quinque : quorum primum est, Utrum substantialiter deemones et etiam boni Angeli in-~ trent corpora hominum ? Secundum autem, Utrum substantialiier illabi possint mentibus et animabus ? Tertium, Quid sit immittere et incendere? Quartum, de modis immissionis et incensionis? Quintum, Cui parti anime possint immittere, et cul non ?

Ap primum horum facilis est processus sic : 1. Nihil ejicitur de corpore nisi quod est m ipso: damon ejicitur de corpore : ergo est in ipso. Quod autem ejiciatur, probant Evangelium et miracula Sanctorum.

2. Item, Multi leguntur possessi a demonibus : possideri autem est impediri vias animalium virtutum ne pertingant ad actum discretionis humane : cum igitur iste vie intus sint et non extra, et Angelus sit ubi operatur, oportet demonem interius operari : ergo et interius adesse : ergo sunt intra.

3. Item, Dicit Augustinus : "Suadent miris et invisibilibus modis, et per illam subtilitatem suorum corporum non sentientia corpora hominum penetrant sine corpore assumpio."

4. Si dicas, quod extrinsecus se corpori applicat: et per energiam et operationem intus presidet. Quero quid hoc sit dictu ? Videmus enim quod quantumcumque inordinate se habeant in sensu, ex hoc non pervertitur discretio interius, nisi illa per aliquam operationem pertingant. Energia autem dicitur duobus modis, scilicet ab 2v quod est in, et Zeyov quod est labor, quasi interior labor : et ab én quod est in, et Zoyov, et ge quod est terra, quasi interius laborans ex terrena complexione, scilicet insipientia melancholiae. Et utroque modo energia non faciet interius laborare de insipientia, nisi aliquo interius turbationem operan- te: et si hoc est demon per seipsum, necesse est ipsum interius adesse.

5. Item, Corpus non obsistit ei: quare ergo non pertinget interius ?

6. Item, Augustinus dicit, quod immiscet se sanguini et facit bullire in iram vel spumare in libidinem : ergo videtur, quod interius adsit.

7. Item, Legitur in Evangelio, quod discerpsit quosdam exiens: ergo oportet, quod sit interius.

SED CONTRA : 1. Super illud, Dominus in templo sancto suo, dicit Glossa : Simulacris extrinsecus potest presidere spiritus immundus, intrinsecus esse non potest: ergo multo minus potest esse intus in corpore,

2. Item, Anima est in corpore in toto tota : ergo cum demon etiam sit in corpore in aliqua parte, erit cum tota anima: ergo duo spiritus in illa parte erunt in uno loco spirituali.

3. Item, In Littera habetur id quod dicit Glossa, Act. v, 3, quod implet Satanas non quidem ingrediens, etc.

4; Item, Quod tibi nomen est ? Ht dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus, Et cum legio sit sex millia sexa~ ginta sex, qualiter potuerunt esse in tam parvo corpore ?

5. Item, Quare volebant ibi inutiliter occupari, cum unus posset ultra vires vexare ?

Solutio. Mihi non est dubium quin homines multi demonium habuerunt et habeant in corpore suo interius : et multi etiam bonis spiritibus interius existentibus adjuvantur ad multas bonas contemplationes et actiones. Et ideo concedo primam partem objectionum.

Ad id autem quod primo objicitur in contrarium, dico quod Glossa intelligitur, quod non sit extrinsecus sicut pars essentialis quae facit unum compositum naturale cum idolo toto : sed intrinsecus quoad locum bene potest esse.

Av axiup dicendum, quod anima nor, est in corpore sicut in loco: sicut in I Jj. bro Sententiarum est ostensum . Et ideo non excludit alium spiritum a loco eodem, dummodo locus ille sit corpora. lis.

Ap Hoc quod objicitur de Litiera, di- 4 co quod intus facit omnia illa: sed Beda intelligit, quod haec faciendo non intrat in animam, nec in corpus, nec in volun. tatem substantialiter.

Ad aliud dicendum, quod illa questio ay stulta est: quia omnes spiritus nullius sunt quantilatis, et non constringunt se plus in loco parvo quam in loco magno,

Ad aliud dicendum puto, quod hoc fa- ad ctum est ut appareret potentia demonum ex peccato super naturam hominis: et per consequens gratiam benigne et po- . tenter liberantis agnoscerent.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6