Articulus 7
Articulus 7
Utrum demones substantialiter itllabantur mentibus hominum et sensibus, ita quod substaniialiter ingrediantur substantiam virium anime ?
ARTICULUS VII. Utrum demones substantialiter itllabantur mentibus hominum et sensibus, ita quod substaniialiter ingrediantur substantiam virium anime ?
Secundo queritur, Utrum substantialiter illabantur mentibushominum et sensibus, ita quod substantialiter ingrediantur substantiam virium anime quae sunt sensus, imaginatio, phantasia, intelleetus, voluntas, et hujusmodi ?
Videtur autem quod sic: quia 1. Dicit Philosophus, quod si impartibile tangat impartibile, tangit ipsum totum: ergo si impartibile jungatur ipsi impartibili, jungetur totum toti: ergo interius et exterius: ergo necesse est quod. illabatur,
2. Item, Luce, iv, 33, super illud, Hrat homo habens demonium immundum, dicit Glossa: Intraverat demonium unde Dominus exiverat: ergo videtur, quod cum Dominus exiverit de substantia anime, quod demonium intravit in substantlam anime.
3. Item, Arguunt quidam a simili de corpore: quia inter corpora nobilius penetrat ingnobilius: sicut ccoelum dicunt penetrare omnia alia corpora, et ignem dicunt esse in ferro: similiter lux cum sit corpus (ut dicunt) est in eodem loco cum alio, et penetrat ipsum: ergo sic est in ordine spirituum. Cum igitur demones et Angeli boni per naturam subtilioris sint essentie quam anime, videtur quod substaatialiter penetrant eas.
Sep contra hoc est: 1. dn Littera et in multis locis testimoniorum, videlur quod non illabitur nisi Deus Trinitas.
2. Item, Si illaberetur, tunc essentia collimitaretur essentie : ergo ambe terminarentur uno termino spirituali: quorum autem unus est terminus numero, ila sunt unum terminatum : ergo illi duo spiritus essent unus spiritus numero, quod est impossibile.
Ap primum ergo dicendum, quod hoc est verum in indivisibili quod non habet potentiam ad divisibilitatem: sed de indivisibili quod habet quantitatem virtualem, non tenet: quiaillud dividitur quantitate virium distantium postestative, que in aliis esse non possunt.
Ad aliud dicendum quod Glossa illa loquitur de introitu per effectum malities et non per substantiam.
Ad aliud dicendum, quod illa falsissima sunt, nec umquam aliquis Philosophus sensit, cujus dicta sunt approbata, quod coelum cum quolibet corpore esset in codem loco et penetrans ipsum, et quod lux esset corpus, et quod corporaliterignis esset in ferro: sed sunt fictiones hominum errantium in scientia naturali, et absurda apud Philosophos: et non sunt Philosophi qui hoc demonstrativis rationibus probant.
On this page