Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum Angelo conveniat custodire ? et, Quibus Angelis convenit custodire ?

ARTICULUS I. Utrum Angelo conveniat custodire ? et, Quibus Angelis convenit custodire ?

Hic incidunt dubia circa primum sex, scilicet, Utrum Angelo convenit custodire. Secundo, Utrum hominiconvenit custodiri ? Tertio, de tempore custodia. Quarto, de effectu. Quinto, Si Antichristus Angelum custodem habebit ? Sexto, Utrum homo habuisset si non cecidisset ? Hae omnes disputantur alibi.

Ap primum proceditur sic : 1. Lue, xxn, 27: Quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne guj recumbit ? ergo majori non convenit. ministrare minori : Angelus autem est — major homine, et in natura, et in sta~ : tu: ergo non convenit et ut ministret_ homini.

2. Item, Quod Deus habeat ministros deferentes suam ad nos voluntatem, hoc videtur sonare in defectum sue potestatis. .

3. Item, Quod habeat aliquos qui ar-. ceant potestates contrarias, videtur simi~ siten sue potestatis depressio.

4. Item, Si dicas, quod nostra desidevia et orationes deferant ad Deum, hoe iterum sonat imperfectionem ejus qui scit. omnia nostra antequam fiant : ergo videtur omnino non convenire, quod Angeli ministrent.

Sep contra hoc, 1. Sunt auctoritates Hieronymiet Gregorii in Littera inducte a Magistro.

2. Item, Misericordie est adhibere ful- _ cimentum debili ruenti : cum ergo homo: sit debilis et ruens, videtur quod con-. gruum sit quod habeat custodem.

3. Item, Rationalis natura triplex est, scilicet divina, angelica, et humana: et angelica est media : ergo secundum or-. dinem mediationis, convenit ut sit circa utramque. Non autem et circa divinam | nisi assistendo : homini autem non. pot-. est assistere, quia non accipit beatitudinem ab homine : ergo convenit ei homtni ministrare. os

4. Item, Charitas vie tanta est, quod inducit ut major subveniat minori : cum ergo major sit charitas patrie, ad hoc inducit Angelos ut ministrent nobis.

Solutio. Dicendum, quod Angelo pre- cipue de quinque ordinibus inferioribus convenit custodire : et hoc tribus de causis. Prima est et precipua propter nos : quia Deus propter nostram indigentiam multiplicat nobis . undique causas nostre salutis intus et extra, ut patebit in sequenti articulo questionis. Secunda est ordo nature angelice, quae media est inter duas naturas rationales, scilicet Creatoris, et nostram : et haec tacta est in objiciendo. Tertia causa est descensus illuminationum : quia, ut dicit Dionysius, "Lex divinitatis est in nullo negligere ordinem, sed per prima media, et per media postrema reducere."

Dicenpum ergo ad primum, quod ministrare est tamquam ex jure conditionis et obligatione : sicut inferior superiori, et servus domino suo ministrat : et sic non ministrant nobis Angeli. Est etiam ministrare ex ordine charitatis, et nature, et officii: et sic ministrant nobis Angeli : quia sic ministrare est superioris : ut charitas respiciat indigentiam a parte nostra: ordo nature referatur ad medium statum inter nos, et Dominum ipsius Angeli : ordo autem officii ad ordinem ccelestis hierarchiae super ecclesiasticam in ordine recipiendi illuminationes.

Ad aliud dicendum, quod ista non dieunt diminutionem potestatis in Deo, nisi nos hic poneremus propter indigentiam Dei: nos.autem hoc non facimus, sed potius propter indigentiam hominis, et ordinationem sapientie disponentis omnia in numero, pondere, et mensura, ordinantis naturam Angeli et officii inter nos et Deum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1