Articulus 2
Articulus 2
Utrum homini conveniat custodiri ab Angelo ?
Videtur quod sic. 1. Eccli. xvi, 14: "In unamquamgque gentem preposuit rectorem". Glossa,. id est, Angelum regentem : unde supremus ordo inferioris hierarchie divitur ordo Principatuum, id est, Angelorum qui presunt diversis regnis, gentibus, et provinciis.
2. Item, Matth. xvi, 10 : Angelorum, id est, pusillorum, semper vident faciem Patris mei. Glossa : Non sunt contemnendi ad quorum custodiam mittuntur Angeli.
3. Item, Psal. xc, 11: Angelis suis mandavit de te. Glossa ibidem, Hoc de capite dicitur ratione membrorum.
4. Item,. Isa. uxu, 6 : Super muros tuos, Jerusalem, constitut custodes, Glossa : Muri sunt Apostoli, custodes sunt Angeli.
5. Item, Eccli. xxxm, 15 : Contra malum bonum est, et contra mortem vita : sic et contra virum justum peccator. Et sie intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. Et, ibidem, xu, 25: Omnia duplicia, unum contraunum, et non fecit quidguam dessse. Constat autem per experimentum, quod habemus malos Angelos exercitatores : ergo aliquid deesset in operibus Altissimi, nisi etiam dedisset bonum in custodem.
6. Item, Indigenti convenit ut custos adhibeatur : homo autem est indigens, ut docet experientia : ergo indiget custode.
1. Optimus homo fortior fuit omni , Angelo, scilicet Christus: ergo homo simpliciter fortior Angelo : ergo non indiget custode.
3. Item, Ad malum inclinat fomes, et peccatum, et diabolus : et contra fomitem habemus sacramenta, contra peccatum gratiam, contra demones Deum adjutorem : ergo videtur, quod superflua sit custodia Angeli.
4. Item, Minima charitas valet resistere cuicumque tentationi : ergo homo habens charitatem, non indiget alio custode : ergo superfluit custodia Angeli : nihil autem superfluum sine vitio: ergo custodia Angeli videtur non debere esse.
Ap ea quae objiciuntur in contrarium, dicendum ad primum, quod non valet hoc argumentum : quia hoc est accidens, in quantum Christus fuit Deus, et non simpliciter.
AD aiup dicendum, quod. unctio docet interius : et propter multa retrahentia indigemus etiam suadente et suggerente exterius : et hoc est Angelus custodiens.
Ad aliud dicendum, quod illud non procedit : quia omnibus abundant cause salutis super occasiones .perditionis : nec tamen est ibi superfluitas, quia etiam natura non tantum dat necessaria, sed etiam confortantia et tenentia in esse forme quod dat: si enim natura nihil daret nisi formam, illa forma levissimo agente in contrarium destrueretur, et sic non permaneret productum a natura : et ideo dat virtutes vincentes contrarias dispositiones in materia, et resistentes alterationibus sequentibus : et ita facit etiam Deus. Tamen possumus etiam dicere, quod ad malum inclinant illa quae tacta sunt, et insuper occasiones mali quas} suggerentes : et ideo contra Angelum malum habemus bonum, et Deum contra peccatum, et gratiam formaliter disponentem, ut Deus inhabitet in nobis: et - contra fomitem sacramenta : et contra suggerentia malum, unctionem quae docet omnia.
On this page