Text List

Articulus 7

Articulus 7

An Angeli proficiunt in merito ?

ARTICULUS VII. An Angeli proficiunt in merito ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Praeterea illud considerari oportet, etc."

Et queritur, Utrum Angeli proficiant in merito ?

Sed quia hoc supra disputatum est, ubi quaeritur de merito Angelorum, ideo hic quaedam breviter tangi possunt sic:

Ex charitate ministrant circa nos : actus autem informatus charitate est meritorius: ergo Angeli ministrando merentur.

Uxrerivs quaeritur de contradictione que videtur esse inter eos, sicut in Daniele, ubi dicitur : Princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Et in Job, xxv, 2: Qui facit concordiam in sublimibus suis.

Item. De tristitia qua tristari dicuntur, 4 sicut in Isaia: Angeli pacis amare fle. “t bunt.

Item, De hoc quod dicit Bernardus, quod Angeli et si sint impassibiles, nop tamen sunt incompassibiles.

Soxrurio. Magistri hic breviter transeunt : sed alibi diligenter est tractatum: de istis.

Et dicendum, quod opinio communis est, quod Angeli non merentur: quia charitas sua informans actus eorum est in eis premium, non- meritum, ut supra. dictum est.

Ad aliud dicendum, quod contradictio Aig non est nisi dissensus in volito unius et alterius, et reducitur ad concordiam per illuminationem ejus quod vult Deus : quia in hoc omnes concordant.

Ad aliud dicendum, quod non flent sad Angeli: sed signa tristitia in effectu, non in affectu dicuntur fletus eorum, quando peccatores non convertuntur,

Ad aliud dicendum, quod compassio-~ nis affectus ibi improprie sumitur pro congratulatione boni, et displicentia mali nostri, quod facimus, vel patimur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7