Utrum homo habuisset Angelum
custodem si non cecidisset ?
ARTICULUS VI,.
Utrum homo habuisset Angelum
custodem si non cecidisset ?
Sexto queritur, Utrum homo
habuisset Angelum custodem si non
cecidisset?
Videtur autem, quod non: quia
1. Non fuisset inclinans
ad_peccatum: ergo non indiguisset confortante
in bono.
2. Item, Homo fuisset confirmatus si
stetisset, sicut et Angelus stans: ergo
non indiguisset tunc Angelo custode. —
3. Item, Propter corpus non indiguit,
quia non potuit mori nisi peccaret: ergo
nullo modo indiguit, ut videtur.
Sep contra: Constat quod Angelum gf
malum habuit exercitatorem : ergo et
bonum debuit habere custodem.
Sorvutio. Dicendum, quod habuit Aw 4
gelum bonum custodem in primo statu.
Ad prima autem objecta est una
solutio, quod custodia magis est medicina |
preservativa quam sanativa: et ideo
operabatur Angelus ad hoc quod 1 non
caderet homo.
Ap Atiup dicendum, quod post
confirmationem non habuisset custodientem -
Angelum.
Sed utrum adhuc per Angelum in
statu animalis corporis accepisset
illuminationes, donec transferretur. in.
paradisum Angelorum, et corpus vestiretur
claritate ccelesti, non determino: sed
bene videtur mihi hos probabilius, quam
oppositum.