Articulus 1
Articulus 1
Utrum omnia simul facta sint, sicut dicit Augustinus, aut per senarium dierum numerum digesta ?
ARTICULUS I. Utrum omnia simul facta sint, sicut dicit Augustinus, aut per senarium dierum numerum digesta ?
Incidit prima questio circa primam partem de opinione Augustini qui dicit, omnia facta esse simul in materia et forma . Et opinioni aliorum qui aliter sentiunt, opponit sic Augustinus :
1. Eccli. xvi, i: Qui vivit in eternum, creavit omnia simul. Et qui dicit omnia, nihil excipit: ergo omnia simul ereata sunt, et non per senarium nu> merum.
2. Item, Glossa Gregorii, ibidem, "Cum simulfactum ccoelum terraque describitur, simul spiritualia atque corpora lia, simul quidquid de ceelo oritur, simul factum quidquid de terra producitur, indicatur." Constat autem, quod stelle de ceelo, et plante, et animalia de terra. Ergo ccoelum et terra, et stelle et plante et animalia simul facta sunt, et non successive per sex dies.
3. Item, Objicit Augustinus per id quod habetur, Genes. 1, 4 et 3: "Istae sunt generationes coeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus coelum et terram : et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret". Ergo in die in quo fecit Dominus coelum et terram, fecit virgullum agri et herbam regionis. Ergo tertia dies fuil cum prima die: et eadem ratio est de aliis : ergo opera sex dierum facta sunt simul.
4. Item, Hoe videtur expressius per aliam translationem, quam inducit Augustinus : et dicit sic : "Hic est liber creature coeli et terre, cum facius est dies, fecit Deus ccoelum et terram et herbam pabuli." Ergo cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram et herbam. dies autem facta non potest intelligi illa qu est ex allatione solis: ergo alia dies est quam fecit Deus quando fecit omnia alia: non autem potest esse dies illa ante lucem corporalem nisi natura Angelica: ergo cum natura Angelica fecit Deus omnia: ergo omnia simul.
5. Item, per illud Job, xt, 10: &£ece Behemoth quem feci tecum. Sei Behemoth Angelus est, qui primo cum factus est, dies est factus: homo autem sexto die factus commemoratur: ergo opus sexte diei fit cum opere prime diei: ergo et cetera multo magis facta sunt.
6. Item, Augustinus ducit ad inconveniens dicentem oppositum. Si enim omnia facta sunt in materia confusa tantum, tune nihil erat distinclum: ergo nec circulus in quo lux rotaretur: cum igitur dies non fiat nisi circulari rotatione lucis, etiam dies tunc non erat, nec prima, nec secunda, nec tertia: sed in quarta primo incepit.
7. Item, Dies fit ad solatium habitantium in terra: tunc autem nullus terram inhabitabat : ergo dies frustra fuisset, nisi omnia simul facta sint: frustra autem et vanum et inutile non est in operibus Dei: ergo videtur, quod omnia simul facta sint.
8. Item, Si aliquis diceret, quod dies fiebat tunc emissione et contractione lucis. Objicit Augustinus in contrarium ?: quoniam corpus luminosum non illuminat contrahendo et emittendo radios, sicut oculus, cum non habeat operiens aliquid, et agat per necessitatem nature.
9. Preterea, Illa emissio et contractio nec ratione probatur, nec Sacre Scripture auctoritate : ergo eadem facilitate contemnitur, qua dicitur.
10. Item, Constat, quod opus prime diei produxit Deus in momento: queritur igitur, Quare vacabat per viginti quatuor horas, cum artifex qui in opere non lassatur, non scit cessare ab opere, donec aliquid restat de opere perficiendo ? hujus autem causam non est facile invenire. Et has omnes rationes innuit Augustinus in diversis locis librorum super Genesim ad litteram.
Preterea, Pro eadem opinione potest objici sic : 1. Perfectissimi agentis est perfectissi-~ mum opus : opus autem perfectissimum est completum in forma et materia: ergo videtur, quod omnia creata sunt a supremo artifice perfecta in forma et materia.
2. Item, Aristoteles sepe utitur hoc argumento, Si aliquid melius fit uno quam pluribus, et subito et simul quam successive, quod natura sic operatur quae expedit se brevioribus, quibus potest : ergo multo magis summe potens Deus: melius autem est facere simul quam successive, et uno quam pluribus : ergo videtur, quod Deus: simul omnia fecerit.
3. Item, Omnis operationis terminus est compositum et non materia sola: et veritas illius: patet inducendo in arte et natura : ergo.et operationis divine terminus est compositum : compositum autem est ex materia et forma perfectum : ergo. creature simul materia et forma perfect facte sunt.
4. Item, Si facta est materia prima : aut igitur facta est nuda sine omni forma, aut sub forma mixtionis. Si nuda, hoc non potest esse : quia etiam Magister in tertia parte istius lectionis infra dicet, quod sine omni forma subsistere non possit: quia sic est in potentia et intelectu tantum. Si autem sub forma
ixtionis facta est. Contra : Miscibilia tempore et substantia distincta sunt ante mixtum, ut probat Philosophus: ergo ante illud mixtum oportuit esse distinctas res in formis suis.
5. Item, Miscibilia non miscerentur nisi aliquo movente ad mixtionem : nihil autem movens fuit ad illam mixtionem: ergo videtur, quod in forma mixtionis et confusionis non sint facta omnia simul. His et hujusmodi rationibus consentit Augustinus : et etiam quidam Philosophi ponentes mundum incepisse per creationem, tenent viam Augustini, et Rabbi Moyses, et alii quidam.
SED E CONTRA objicitur per opinionem aliorum Sanctorum : 1. Dicit enim Chrysostomus super Joannem : "Oportebat generari creaturas, sed non simul: et hominem cum muliere, sed neque hac simul :" ergo non omnia simul facta sunt.
2. Item, Gregorius in libro XXXII Moralium :' "Rerum substantia simul creata est, sed simul secundum species formata non est : et quod simul exstitit per substantiam materia, non simul apparuit per speciem forma."
3. Sed quia copiose ad hoc abundant auctoritates Gregorii, Hieronymi, Basilii, Bede, Ambrosii, Dionysii, Damasceni, Alcuini, Strabi, et aliorum quam: plurimorum Patrum praeter Augustinum, 4. Inducatur etiam auctoritas Augustini. Dicit enim in libro Confessionum; "Nonne tu docuisti me, quod priusquam istam. informem materiam formares, i non erat aliquid, non color, non corpus, non figura, non spiritus, non: tamen omnino nihil: erat enim quee- : dam informitas sine ulla specie." Ergo videtur, quod informem materiam creavit Deus primo, et postea formavit. Si quis autem velit accipere, multas inveniet auctoritates similes isti in libris XII et XU Confessionum.
5. Item, Augustinus super Genesim dicit : "Major est hujus scripture, scilicet Genesis auctoritas, quam omnis bumani ingenii perspicacitas." Cum igitur Scri-. ptura pronuntiet sex dies, videtur quod temeritas ingenii et presumptio est dicere omnia simul esse facta. a
6. Item, Videtur etiam haec opinio | Philosophis consentanea, quod primum - facte sunt res in confusione mixtionis. Unde. Ovidius : "Ante mare, et terras, et quod tegit omnia. cm:-: [lum,: Unus erat toto nature vultus in orbe, Quem dixere Chaos, rudis indiges atque mo-. [les."
7. Item, Boetius in libro de Consolatione Philosophie : "Quem non externe populerunt fingere cause Materie fluitantis opus."
8. Item, Aristoteles in primo Physicorum : "Quidam ex uno mixto inherentes— contrarietates segregant, quaemadmodum™ Anaximander dixit: et quicumque alii. unum et multa dicunt esse, sicut Empedocles et Anaxagoras."
9. Item, Plato in ultima parte Timzi dicit sic : "Mixta namque mundi sensi- bilis ex necessitatis intelligentieque cctu consistit generatio, dominante intelJectu, et salubri persuasione rigorem necessitatis trahente ad optimos actus." Ergo videtur, quod haec opinio sit verior.
10. Item, Per rationem potest sic objici ; Natura in omni opere suo reguJata est ab aliquo exemplari operis divini: constat autem, quod in opere nature potentia preecedit actum tempore: ergo hoc preostensum est in opere divino : opus autem praecedens naturam non est nisi opus creationis, et dispositionis, et ornatus : ergo videtur, quod inillo etiam potentia praecesserit actum : ergo materia ante facta est, et postea per formas distincta.
11. Item, Subitum et successivum non possunt esse simul : sed opus creationis est subitum, quia inter ens et nihil non est medium: opus aulem distinctionis est in motu ad formam et ad locum, quorum uterque est in tempore successive : ergo distinctionis opus et creationis non est simul. Cum ergo omnia opera sex dierum praeter partem operis diei prime, sint de opere distinctionis et ornatus, non potuerunt simul fieri cum opere ornatus.
12. Item, Quatuor sunt termini mutationum diversarum, scilicet ens, nihil, potentia, et actus : constat autem, quod isti termini ordinati sunt, ita quod nihil est ante potentiam, et ens absolute ante ens actu per formam : ergo eodem ordine se habent ad invicem mutationes quae sunt inter terminos illos: ergo mutatio creationis quae est inter ens et nihil, erit ante mutationem distinctionis et ornatus quae est inter potentiam et actum: non ergo omnia simul facta sunt.
Soxutio. Sine prajudicio loquendo, nihil videtur mihi verius quam id quod Augustinus dicit : tamen solvam rationes pro utraque opinione, et obtineat qui obtinere possit.
Solvendo igitur primo pro Augustino, accipiendum est verbum suum super quod fundatur sua solutio. Dicit ergo sic in libro super Genesim ad litteram : "Sicut vox materia verborum est, verba vero formatam vocem indicant : non autem qui loquitur, prius emittit informem vocem, quam possit postea colligere, atque in verba formare : ita creator Deus non priorem tempore fecit materiam, et eam postea per ordinem quarumcumque quasi secunda consideratione formavit: formatam quippe creavit materiam : sed quia illud unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen guadam origine prius est, quam illud quod inde fit, potuit dividere Scriptura loquendi temporibus, quod Deus faciendi temporibus non divisit 1."
Secundum igitur hoc dicemus ad primum quod objicitur, quod oportebat non simul fieri ordine nature, sed ordine temporis : et iste modus solvendi est ad omnes auctoritates omnium Sanctorum.
Ap Hoc quod objicitur ex verbis suis in libro Confessionum, dicendum quod ipse capit ibi ante et post fieri secundum ordinem nature, quo fundamentum nature est ante omnia fundata in ipso. Fundamentum autem, ut dicit Philosophus, neque quale, neque quantum est, neque habens aliquam formam : et ideo est in potentia sola, et secundum rationem : et hance rationem prosequitur Augustinus ibi.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus non derogat Scripture : quia non contradicit ei, sed exponit eam: sed derogat auctoritati Scripture, qui dicit falsum esse quod in ea continetur.
Ap Hoc quod objicitur per Philosophos, dicendum quod illi plane errabant : quia ponentes mixtum, ut Empedocles, non ponebant in mixto esse nisi vocata elementa : et dicebant hoc multoties fieri in quolibet generato, et amicitiam et litem movere ad exitum rerum in esse per generationem, sicut supra est notatum. Et de illa opinione videtur fuisse Ovidius. Ali sequentes Anaxagoram et Anaximandrum, dicebant ilud mixtum esse ex inlinitis similibus partibus, ibi sub formis propriis remanentibus, ut carnem, et os, et nervum, et sanguinem, et hujusmodi:et illi ponebant infinita esse elementa, et omnia esse in omnibus, et latentiam formarum : quae omnia erronea sunt, et supra exposita. Et ideo sancti Patres non ponebant hujusmodi mixtionem, sed potius confusam materiam quatuor elementorum, solo Deo faciente distinctionem in ea. Et ita intelligitur auctoritas Boetii. Et secundum Augustinum, precedit illud mixtum naiura tantum, et non tempore: sicut etiam mixtio humorum in homine causa est complexionis, et tempore non pracedit : et sol lucens radium emissum, et tamen tempore non praecedit.
Av w quod objicitur per rationem, dicendum quod natura regulatur ab opere divino, quod tamen in toto non potest imitari, sicut patet, quia non potest aliquid facere de nihilo : sed imitatur quantum potest habendo potentiam loco nihil, et loco ejus quod Deus subito facit et simul, ipsa operatur in tempore et successive.
Ad aliud dicendum, quod. distinctio non fit successive nisi a natura, et non a Deo: et ideo simul potuit esse cum opere creationis.
Ad aliud dicendum, quod illi propter perfectionem agentis simul tempore non habuerunt suas mutationes : sed in natura quae est imperfectum agens, aliter est.
Quod ergo primo et secundo objicitur, solvendum per ipsum Gregorium, qu; illa Glossa sumitur ex libro XXXjjMoralium, cap. 10: et ibi post Glog: sam infra sequitur in originali : "Sg quippe, luna et sidera quarto die fq. cta in celo perhibentur : sed quod quar. to die processit in specie, primo dig in ceeli substantia exstitit per conde: tionem. Primo die terra creata dic. tur, et tertia die arbusta condita, @ cuncta virentia describuntur : sed quod die tertio se in specie protulit, nimirum primo die in ipsa de qua ortum est terre substantia fuit."
Ad id quod tertio et quarto objici- J tur per textum Genesis, respondit Gree gorius ibidem sic : "Qui diversis diebus. creatum ccoelum et terram, virgultumque herbamque nominaverat, nunc uno die facta manifestat, ut liquidd ostenderet quod creatura omnis simul per substantiam exstitit, quamvis non simul per speciem processit ?."
Ad aliud dicendum, quod homo faclus est cum Angelo quoad corpus in prima materia elementorum, et quoad animam in similitudine: quia Angelus ad imaginem Dei in tribus potentiis creatus est, sicut homo.
Ad aliud quae objicit Augustinus, dicendum quod ad rotationem illius lucis non oportuit esse circulum specialem: quia id materia quod cessit in corpus quantum, tunc magis. movebatur, et, de natura sua circulariter ferebatur sicut et modo facit.
Ad aliud dicendum, quod non est causa diei, quod habitantes in terra viderent lucem : sed potius tunc motus ipse localis et immutatio deiformis per rotationem lucis movebat liquidam materiam ad faciliorem distinctionem : quia motus distrahendo, et calorem inducendo, faciebat ad hoc ut ignis fieret juxta circumferentiam, et similiter lux pet immutationem : grossa autem eo ipso magis fugerunt distando a circumferentia : et ideo ille motus ordinabatur ad faciliorem distinctionem partium materie, non quod Deus indigeret hoc instrumento, sed quia hoc exegit natura rel.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus dicit, quod emissione et contractione fiebat nox et dies in triduo primo: etsi volumus sustinere, tune dicemus, quod est emissio per ortum et: occasum : et sic verum est quod dicit. Et est emissio per intractionem et opertionem: et sic non potest esse verum quod dicit, nisi ponamus ipsum esse animatum, et habere claudentia et aperientia, sicut habent oculi.
Ad aliud dicendum, quod res creata non est perfecta statim. Est enim duplex perfectio rei: una in esse, et illam accepit ab opere divino in primo statu : et alia est in agere et ordine ad res alias, et illam non habet res nisi circulatione completa super eam : quia sic in omni adspectu directo et obliquo proportionatur et movetur a superioribus : et ideo non accipit omnium impressiones et motus : et ideo congrue exspectabatur semper in novo opere alia dies.
Ad id quod objicitur rationibus communibus, dicendum quod actio agentis non est tantum secundum posse agentis, sed etiam secundum posse patientis, et secundum quod magis competit patienti et ei quod fit : et ideo cum Deus intenderit instaurare nalturam in operibus primis sex dierum, ipse fecit ea secundum quod magis competebat illis operibus, et hoc fuit ut sicut unum fuit causa alterius secundum naturam, ita etiam tempore precederet ipsum.
Ad aliud dicendum, quod hoc etiam supra, in prima distinctione solutum est : et verum est tantum de agente quod non agit totam substantiam rei, sed partem substantie : tale autem agens non est Deus.
Ap Axrup dicendum, quod est mixtum ad actum mixti removentem quodlibct miscibilium ab actu proprio: et de hoc procedit objectio. Est etiam mixtum quod in miscibilibus habet actum, sed non est determinatum ad locum, qui locus facit ad generationem et conservationem speciei : et de hoc non est verum. Imo indeterminatum in loco est determinatum secundum primam mundi generationem : et ideo patet, quod ordo sapientie non contradicit ordini nature.
On this page