Articulus 2
Articulus 2
Quare materia prima potius vocatur his nominibus, terra, aqua, abyssus, quam aliis ?
Hic queritur, 1. Quare materia prima potius vocatur his tribus nominibus, ¢erra, agua, abyssus, quam aliis?
2. Item, Cum Aristoteles reprehendat Hesiodum, quod eamdem dixit esse receptibilitatem loci et materia, quare Scriptura hoc dicit, quod materia sit inanis et vacua, quae sunt passiones loci ?
3. Trem, Quare dicit hic quandoque confusam materiam, et quandoque mixtam, cum secundum Philosophum differentia sit inter confusum et mixtum.
Ap primum autem dicendum, quod tres sunt proprietates ratione quarum tribus vocatur nominibus, quarum prima est suscipere formam. Vis autem receptiva precipue perficitur humido aqueo: et ideo nomine ague vocatur : quia aqua suscipit omnem figuram ad quam fluit, sicut materia omnem formam. Item, In materia est proprietas tenendi formam susceptam : et ratione hujus dicitur ¢ erra: quia vis retentiva perficitur frigido sicco quae sunt terree proprietates. Item, Materia non habet esse nisi per formam, et ideo esse materie est per formam, et ideo sine ea est turpis et indiffinita: et quoad hoc dicitur abyssus, sine basi esse, et sine candore pulchritudinis, et indiffinita.
Alia solvenda sunt per distinctionem : quia materia quaedam habet in quibus convenit cum loco, scilicet quia adventus forme est in ipsam ante existentem, et recessus ab ipsa manente una et eadem numero: sicut ad locum movetur res, et ab ipso immoto manente : et quoad hoc attribuuntur ei passiones loci in comparatione ad formam. Unde etiam Philosophus in IV Physicorum quandoque vacuum dicit in quo non est hoc aliquid, nec substantia corporea : ut dicunt quidam vacuum esse corporis materiam.
Ad aliud dicendum, quod mixtio est miscibilium alteratorum unio, ut dig Philosophus : et. hoc convenit materig: quatuor elementorum : confusa auter sunt conjuncta, non remota a suis fo. mis, nec unita in actu medio: et hoe convenit illi chaos ratione materiae coal; que non est eadem cum materia quatuopy elementorum, secundum quod materia: accipitur quae judicatur per potentian, ad motum, quia non est una potentig ad ubi et ad formam: et quia utraque tunc conjuncta fuit in illo primo chaos, ideo posuit mixtum et confusum.
On this page