Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Prima autem distinctionis operatio, etc." Hic incipit agere de opere distinctionis et ornatus. Et secundum hoc dividitur in duas partes : in quarum prima ponit opus distinctionis. In secunda ponit opus ornatus : et hac incipit in Opere quarte diei, ibi, Dist. XV, A, "Sequitur, Dixit Deus : Fiant luminaria, etc."

Prima harum dividitur in tres partes : in quarum prima agit de distinctione extremi ab extremo, id est, luminosi ab opaco : et hoc est opus prime diei. In secunda, agit de distinctione medii ab ex~ tremo quod est superius : et hoc est opus secunde diei, ibi, Dist. XIV, A, "Dixit quogue Deus: Fiat firmamentum, etc." In tertia, agit de distinctione medii ab extremo quod est inferius, ibi, Dist. XIV, E, "Sequitur, Dixit Deus: Congregentur aque, etc.," et hoc est opus tertiae diei.

Ista autem lectio dividitur in tres partes : In quarum prima tangit ea quae secunda die distincta sunt. In secunda autem quaedam dubia circa illa, ibi, D, "Hic notandum est, quod dies, etc."

In tert,ia ponit duo dubia ex parte operantis, scilicet qualiter dixit, et qualiter Pater Filium operatur, ibi, G, "Preterea investigandum est quomodo, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus