Articulus 2
Articulus 2
Utrum illa lux de qua dicitur, Et divisit lucem a tenebris, fuerit nubecaula lucida, vel corpus, vel forma corporis ?
ARTICULUS II. Utrum illa lux de qua dicitur, Et divisit lucem a tenebris, fuerit nubecaula lucida, vel corpus, vel forma corporis ?
Queritur enim hic de luce. Non enim videtur vérum quod dicit Magister, quod fuerit nubecula lucida? : quoniam vapor est duplex, ut dicit Aristoteles, scilicet terre vel aque, et omnis nubes est de vapore : ex terra autem et aqua nihil fit perse lucens : ergo nec lux illa fuit nubecula, sicut videtur dicere Magister.
Videtur autem, quod forma corporis : quia 1. Dicit Aristoteles in II de Anima : "Lumen neque ignis est, neque omnino corpus, nec defluxus corporis esset enim aliquod corpus, et sic esset ignis, aut alicujus hujusmodi presentia in lu- cido ;: neque enim duo corpora possibile est esse in eodem loco ."
2. Item, ibidem, "Videtur autem lumen contrarium esse tenebre :" est autem tenebra privatio hujus habitus ex lucido : habitus autem non est corpus : ergo nec lux.
4. Item, In libro de Visu et natura oculi dicit Philosophus, "Lux non est corpus, sed accidens aeris."
6. Item, Avicennain VI de Naturah sufficientia, cap. de visu : "Lumen est affectio corporis habentis lucem, cum directe sine interpositione opaci Oppositum fuerit illi."
7. Item, ibidem, "Lux est qualitas que est perfectio corporis translucentis secundum quod est translucens."
8. item, ibidem, "Lumen est qualitas quam mutuat corpus translucens a lucido, et translucens efficitur per eam translucens in effectu."
In oppositum: 1. Videntur esse quaedam verba Augustini. Dicit enim ad Volusianum sic, "Hominum iste sensus est, nihil: nisi corpora valentium cogitare : sive ista crassiora, sicut humor atque humus: sive subtiliora, ut aeris atque lucis!."
2. Item, ibidem, "Duo liquores miscentur, ut neuter servet integritatem suam, quamquam in corporibus ipsis lux. incorrupta misceatur."
4, Item, In libro VII super Genesim : "Quomodo anima ex eo genere ( corporum) aliquid est, cum ejusdem generis summum non sit nisi lumen."
5. item, ibidem, "Anima crassioris corporis sui materiam, hoc est, humidam quamdam terram, quae in carnis versa est qualitatem, per subtiliorem naturam corporis administrat, id est, per Iucem et aerem."
6. Ad hoc idem objiciunt quidam sic : Quia lux in aere, aut est per se, aut est per accidens. Si per accidens est: ergo per aliud inest quod est subjectum ejus primum, cum omne per accidens ad per se reducatur, ut illi dicunt : sed non erit invenire mediante quo insit aeri: ergo inest per se: si est accidens : ergo demonstrabile est de aere per formam aeris : et hoc non est verum: ergo non est accidens aeris : ergo corpus est.
7. Item, Aut eadem lux est in Oriente. et. Occidente :aut alia generata ab illa. Si eadem : hoc non videtur posse. esse, quod idem sit in -diversis subjectis et locis, cum accidens non excedit saum subjectum proprium. Siautem alia generata ab illa : ergo accidens in uno subjecto generat simile sibi in alio subjecto : ergo contingit aliud subjectum : ergo excedit proprium.
8. Item, Nihil reflectit lucem nisi opacum : ponamus ergo, quod sit vacuum inter coelum et terram : ergo lux transibit per illud vacuum et implebit illud : si ergo esset accidens, oporteret quod in illo vacuo esset sine subjecto quod esgy non potest.: ergo est corpus.
9. Item, Duo accidentia ejusdem Spec ciei non sunt in eodem : sed due luces ejusdem speciei inconfuse sunt in eg. dem : ergo lux non est accidens. Pro, patet per se. Sxcunpa patet ex Diony sio et experimento : quia duabus candelig accensis, multiplicatur lux ex utraque, et exstincta una, minoratur.
Istae sunt rationes quarum quadam eis insolubiles videntur. Nos autem in tractatu nostro de Anima jam disputavimus, inducendo super hoc omnes opiniones : et an etiam visus fit extra mit. tendo, vel tantum intus suscipiendo ? Et ibi posit sunt rationes plurime Aristotelis et Avicenne et Jacobi Alkindi et per. . spectivorum, et Gregorii Niceni : et ideo hic non laborabimus amplius : quoniam hic posita sunt principia quibus solvantur dicta Aristotelis et Avicenne et naturalium, et ostensum est, quod quedam falsa supposita sunt a perspectivis, quibus mutatis et aliis positis, habentur omnes conclusiones libri de Perspectivis, et de Visu et de fallacia visus, absque eo quod Aristoteles in aliquo contradicitur,. dicendo, quod lux est accidentalis forma.
Ad id autem quod objicitur per pri-. aid mam auctoritatem Augustini, dicendum quod si vis est in verbis Augustini, tunc, ex eadem auctoritate sequitur, quod hu-. mor sit corpus, qui tamen nominat qualitatem aque. Constat autem, quod lucet proprietate corporis .accepta per. quam corpus intelligitur : unde nihil cogunt. verba illa.
Item, Idem modus solvendi est ad alia. que dicit : quia enim lux forma. situalis est in corpore : ideo corpus et quantitatem corporis imaginamur per ipsam : et hoe occurrit carnalibus aliquid nobile volentibus imaginari: quia inter corpora. non inveniuntur nobiliora, quam ila quae luminosa sunt. Unde sciendum, quod Augustino in his quae sunt de fide et moribus plusquam Philosophis credendum est, sidissentiunt. Sed si de medicina loqueretur, plus ego crederem Galeno, vel Hipocrati : et si de naturis rerum loquatur, credo Aristoteli plus: vel alii experto in rerum naturis.
Ad id quod objicitur per rationem, dicendum quod illud argumentum sophisticum est, et hoc certum apud eos qui exponunt artem posteriorum. Est tamen accidens dupliciter, scilicet individui, et illud contingit inesse : et de ipso nihil demonstratur, nec ipsum potest de aliquo demonstrari : et hoc est lux in aere. Est etiam accidens speciei : et hoc potest per se inesse, vel per aliud inesse : et si per aliud inest, reducibile est ad per se : sicut habere tres equos duobus rectis per se inest triangulo rectilineo, per accidens, id est, per -aliud triangulo absolute accepto, per accidens etiam isosceli : aliter oporteret ad aliquod per se reduci ruborem illius mulierisin maxilla et hoc frivolum est. Unde patet, quod nihil cogit ratio illa.
Ad aliud dicendam, quod lux est forma aeris, quae semper fit presente illuminante, et multiplicat se in medio, et immutat illud quando non est oppositio. recta ad illuminans primum : sicut patet im radio transeunte per fenestram : nam a radice parietis intus in domo non potest extrahi linea recta ad solem, et tamen illuminatur aer ab intrante radio magno per fenestram, et hoc est propter immutationem vicini aeris : multiplicatur autem per reflexionem ad corpus solidum, precipue si politum est in plana superficie : sed generatio ipsius per se est ab oppositione illuminantis. Unde simul et semel generatur in Oriente et Occidente, et in omni parte diaphani a qua recta linea potest duci ad solem, et ad illuminans quod est suum proprium generans : et ideo dicit Commentator super IV Physicorum, quod illuminatio est finis motus localis, sicut generatio finis alterationis : et ideo utraque fit subito : quia finis motus est indivisibilis : motus autem ille est ascensus solis super horizontem secundum circulos altitudinis : quia secundum illos variatur declinatio ascensus horizontium in quibus lux generatur : et heec forma est semper inveniens diaphanum in ultima dispositione susceptibilitatis suae, et nihil exigens ad sui generationem nisi presentiam illuminantis. Et haec omnia alibi sunt probata: et his contestatur tota Arabum Philosophia.
Ad aliud dicendum, quod si ponatur vacuum inter coelum ét terram, non erit. diffusio lucis ibi, sicut expresse innuit. Aristoteles, contradicens ei qui dixit, quod vacuo posito, adspici posset formica siin ceelo moveretur. Et Aristoteles dicit, quod vacuo posito nihil videretur omnino : et illa ratio procedit ex falsa suppositione.
Ad aliud dicendum, quod illud nihil valet : quia omnis causa generans aliquam qualitatem, eadem multiplicata, intendit eam : et, ea diminuta, remittit eam : et ideo unum lumen est in aerea duabus candelis, sed magis intensum, quam quando est una tantum.
Ap Hoc autem quod mihi posset hic ab aliquo objici de Auctore perpective quae est apud nos parve reputationis, -dico quod quantum ibi de naturis est, non estei credendum contra Naturales : enim non habet de hoc aliquid loqui, utrum radius vel lux sit corpus vel non, ut dicit Avaricus in commento super geometriam Euclidis : et ideo stulte fecit talia suo libro interponendo. Preterea, Non caremus perspectivis aliorum Philosophorum : ut Aristotelis et aliorum qui omnino alia principia ponunt.
Quod autem quidam objiciunt, quod si radius commisceretur, omnia permixta viderentur esse : permisceretur autem si esset qualitas lux: ergo omnia commixta deberent videri : nihil valet : quia etiamsi ponamus, quod videmus intus suscipien- do, non ponimus commisceri colores secundum esse quod habent in aere : quia quorum esse in fieri est semper,non distrahuntur motu subjecti, sed potius semper fiunt ad rectam oppositionem : et hoc precipue est in luce et coloribus, ut dicit Commentator super libros de Anima: quia magis secundum esse spirituale sunt in medio, quam alia sensibilia: et hoc ideo est, quia sunt in actu a generatione lucis que est secundum naturam in diaphano ante calidum et frigidum, et humidum et siccum : quia est in eo secundum quod convenit cum perpetuo superius corpore : alia autem sensibilia non habent idem generans.
Abd Hoc autem quod primo objicitur de nubecula, dicendum quod Sancti locuti sunt per similitudinem : quia nubes tenuis elevata in sublime, tacta luce solis recipit candorem : ita lux illa prima creata non erat adeo magnum habens ful- gorem, ut dicitur in Littera, sicut so] a et ideo nubi lucide assimilatur, et per hanc similitudinem nwbecula dicitur : ups de etiam postea dicitur, quod sol indg factus est.
Sed tamen sciendum, quod de ila ny. becula sunt tres opiniones. Una est, quod cessit in solem : et hoc veram est pro. maxima parte. Alia est, quod est cireg solem : et hc non est probabilis : quia cum sol non hereat eisdem partibus circuli, quando sol distantiam haberet ultra triginta gradus, posset videri in ortu et | occasu. Tertia opinio est : et hance puto esse verissimam, supponendo quod non omnia simul creata sunt, quod illa nubecula non fuit una, sed potius multe; quia lumen quod congregatum est in omnibus stellis, tune in diversis partibus materie coeli fuit dispersum, sicut videmus in galaxia : et postea conglobatum est in stellis.
On this page