Articulus 3
Articulus 3
Utrum dies sex in quibus omnia dicuntur distincta, et ornata, dicantur sex pluribus modis ?
ARTICULUS III. Utrum dies sex in quibus omnia dicuntur distincta, et ornata, dicantur sex pluribus modis ?
Hic enim videtur, quod non dicatur dies diversis modis : quia etiam in primo triduo quelibet dies habuit spatium vi-~ ginti quatuor horarum : ergo eodem modo dicitur ante et post.
1. Tangit: enim tres ordines, scilicet noctis sequentis ad diem precedentem, ut incipiat dies a mane et terminetur in mane, et noctis precedentis cum die sequenti, et fit computatio a vespera ad vesperam tertiae noctis praecedentis ad. diem sequentem, quae sit ratio hujus ?
2. Preterea, In jejuniis non videtur hoe observare Ecclesia: quia non jejunat noctem precedentem, sed sequentem : et ita opus suum videtur a luce tendere in tenebras.
Sotvunio. Dicendum ad primum, quod dies quoad causam efficientem diversifi- catur in primis diebus et sequentibusquia in primis tribus diebus causa effciens fuit lux una vel plures circumrotata in principio : in sequentibus autem tribus fuit sol.
Item, Si accipiatur in spatio circuitus secundum tempus, adhuc dicitur aequivoce : quia quando lux facta est, dicebatur dies una revolutio lucis unius vel plurium : postquam autem sol factus est, non dicitur dies revolutio solis, sed potius revolutio aequinoctialis cum tanto arcu ejusdem equinoctialis, quantus oritur cum tanta parte ecliptice quantam proprio motu sive naturali transit sol in spatio unius revolutionis a quinoctialis : ergo patet, quod non eodem mode dicitur spatium.
Item, Alia de causa puto Magistrum distinguere inter dies illos, et sequentes : quia motus illius lucis non erat in circulo determinato et ideo non habebat nisi unam revolutionem viginti quatuor horarum aequalium : sol-autem unam diem naturalem inaequalem facit alteri ; quia illa pars eclipticee quam describit in spatio unius revolutionis wqualis existens oritur in temporibus in aequalibus, et cum inequalibus arcubus equinoctialis: quod contingit duabus de causis, scilicet propter obliquitatem zodiaci a circulo equinoctiali : et propter obliquitatem horizontium a circulo signorum. Dies ergo na- . turales tres primi aequales fuerunt : sequentes autem fuerunt inaequales : et haec est causa distinctionis.
Ad aliud dicendum, quod Magister illorum ordinum convenientem satis reddit rationem : quia opus primorum sex dierum, Dei est qui nihil habet admixtum de tenebris : et hac de causa terminandum erat.a luce in lucem : et hec etiam est causa quare in operibus sex dierum nusquam fit mentio de nocte. Postea autem cecidimus a luce in peccatum : et ideo accidit nobis, ut dies in noctem converteretur, et dies pracedens in nocte sequente finiretur: ita quod computetur nox precedens pro initio, et initium noctis sequentis pro fine. Post- quam autem resurrexit Christus in aurora, feriamus quasi a meridie precedentis diei usque ad meridiem sequentis : et adjungimus illam partem propter venerationem : et hoc maxime competit prophetiw de Salvatore quae dicit, A summo ceelo egressio ejfus, et occursus eyus usque ad summum. ejus : quia Astronomi summum cceli, medium ceeli vocant.
On this page