Articulus 4
Articulus 4
ARTICULUS IV. Utrum Deus ab aeterno creaverit mundum, cum ab aeterno genuerit Filium? Filium? et, Quare non conceditur, Pater est per Filium ?
Item, Si concedatur, quod Pater operatur per Filium: quare non conceditur, quod est per Filium, et sapit vel scit per
Dicendum ergo ad primum, quod non sequitur: quia generatio est Verbi secundum quod Filius est: et ideo cum Filio ab aeterno non potest produci creatura: sed ab aeterno genuit Verbum in quo erat ut fieret, id est, in quo erat ratio creature omnis ab aeterno, qua ra- tione fieret, quando vellet, et sicut Deus vellet, in tempore.
Ad aliud dicendum, quod suppositum verbi dat personam verbo: et illa persona diversimode se habet ad naturam verbi, et.ad verbi determinationem : quoniam cum supponit verbo subjecto, verbum non dicit aliquid cujus principium sit persona: sed potius dicit id quod est persona: et determinatio verbi notabit causam et principium illius essentie. Unde si diceretur, Pater est per Filium, intelligeretur Filius esse principium Patris ut esset, quod non potest esse. Similiter cum dicitur, seit, vel sapit: licet sit in voce activa, tamen significatione passivum: quia dicit recipere vel habere, et ideo iterum determinatio significaret principium alicujus quod esset in Patre; et hoc non potest esse: totum enim ¢ converso est: quia Pater est principium Filii: et omnia quae sunt in Filio, habet a Patre: cum verbis autem significantibus opus quod est a Patre, ponitur ibj principium et. causa illius operis in supposito verbi : quia suppositum est a quo procedit actus et opus: et ideo de. terminatio tunc non potest notare principium : sed notabit in casuali suo causam quasi ab alio existentem, quae vocatur a Magistris causa media: et ideo recipitur ista, Pater operatur per Filium, et haec non, Pater est vel scit per Filium. Et in hoc sensu exponit eam Magister,
On this page