Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum aque sint supra coelum, vel firmamentum ?

ARTICULUS I. Utrum aque sint supra coelum, vel firmamentum ?

Circa istam questionem quearemus tria, scilicet, An aque sint supra coelum vel firmamentum ? Secundo, Secundum quas proprietates transsumuntur ? Tertio, Utrum illud coelum aqueum habeat aliquem motum, vel non, et quis sit ille motus?

Ap primum sic proceditur : Videtur autem, quod aque sint super. coelum : quia 1. Hoc dicit Scriptura hic, cui non licet contradicere : quia dicit Augustinus tra— ctans eamdem questionem, quod major est hujus scriptures auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas.

2. Item, In hymno trium puerorum Benedicite, aque omnes quae super calos sunt, Domino . Et, Psal. cxuvin, 4, Aque omnes quae super celos sunt, lay. dent nomen Domint.

3. Item, Basilius dicit, quod aque aq litteram sunt ibi ad refreenandam malj. tiam Saturni: et hoc quidam probare nituntur: quia quanto major est circy. lus, tanto velocius movetur in motu di. urno : sed maximum circulum intep planetas habet Saturnus: ergo velocis. sime movetur: ex motu autem est ca. lor: ergo maximi caloris debet esse ge. cundum naturam: et est maxime frigiditatis : ergo videtur, quod hoc sit propter aquas quae viciniores sunt ei.

4. Item, Beda dicit de illis aquis rorem descendere : ergo videtur, quod non tantum sunt ibi aque, sed etiam resolubiles et descendentes ad nos.

5. Item, In minori mundo videmus frigidum humidum positum esse super calidum et fontem caloris, sicut cerebraum super cor: ergo cum sit exemplar majoris mundi, videtur simile debere esse in major! mundo: igitur frigidum humidum debct esse super fontem caloris quiest sol: ergo debet esse super ccelos.

6. Item, Philosophi de Aegypto dixerunt, quod retrogradatio planetarum causatur ex vapore elevato ab Oceano, qui attrahitur a planetis: et post attractum humorem gravantur, et descendendo retrocedunt: ergo si humor Oceani ascendit usque illuc, etiam in principio mundi vaporabilibus guttis poterant ibi suspendi aque.

7. Item, Augustinus in libro Il super Genesim dicit contra Philosophos, quod si omne corpus divisibile est in infinitum, et aqua per rarefactionem dividitur, ita. ut ascendat ad medium interstitium aeris, plus divisa ascendet altius®: ergo tantum potest dividi, quod ibi maneat et. diffundatur super ccelos : ergo et in prima conditione mundi ibi suspendi poterat.

Ad hoc etiam possunt adduci multe auctoritates Sanctorum: quia ille copiose inveniuntur.

SED CONTRA: 1. Secundum naturam alius est locus, et alia natura, mobilis circulariter, et mobilis motu recto: aqua est mobilis motu recto, coelum autem circulariter: ergo in alio et in alio loco habent per distinctionem ordinari. Si ergo coelum ordinatur sursum versus empyreum, aqua habet deorsum ordinari.

2. Item, Grave non est-super leve: aqua autem gravis est: ergo non est super ignem : ergo multo minus super coelum.

3. Item, Corruptibile per naturam non est super incorruptibile : aqua autem corruptibilis per naturam est: ergo non habet ordinari per determinationem ad locum super coelum quod est incorrupti~ bile per naturam.

4. Item, Interminabile proprio termino, non continetur in loco, nisi determinatum ad terminabile proprio termino : sed terminabile proprio termino est siccum, et interminabile proprio termino est humidum: ergo humidum habet locari juxta siccum : non ergo super coelum : quia coelum non est siccum.

5. Item, Sicut se habet humidum spirituale ad siccum spirituale, ita humi- dum corporale ad siccum corporale: sed humidum spirituale quod est aer, ordinatur juxta siccum spirituale, id est, juxta ignem: ergo humidum corporale commiscibile quod est aqua, ordinabitur juxta siccum corporale commiscibile, quod est terra: non ergo super ccelos. 6. Item, Dicit Philosophus, quod eadem est natura glebe, et totius terre: et idem motus glebe, et totius terre : et idem locus glebe, et totius terre: ergo in aqua est similiter: ergo si locus naturalis aque est hic juxta terram, idem erit locus naturalis aque omnis, et motus naturalis ad illum locum: ergo illa quae est super coelos, si univoca est huic aque, continetur ibi violenter, et cessante volentia descendit ad locum istius. Si dicas, quod non est hic querenda ra+ tio nature, sed miraculi potentia, quia Deus quidquid vult facit: hoc est absur~ dum : quia Augustinus tractans eamdem gquestionem in libro Il sper Genesim, inducit eamdem responsionem, et dicit sic: "Nec quisquam dicat hoc omnipotentia Dei fieri. Qualiter enim Deus: na: turas rerum fecerit, queritur, non quid de eis per miraculum potentie suae operetur! ?"

7. Preterea, Hoc quod dicit Basilius quod sunt ibi ad restringendam malitiam Saturni, falsum esse videtur : quia quedam stelle fixe in firmamento calidissime sunt: quae tamenimmediatius conjunguntur aquis quam Saturnus.

8. Praterea, Siccoelum est igneum, ut dicunt quidam, et ignis pracipue in pro— prio loco habet caliditatem in summo, et caliditas est consumptiva elementi con trarii : videtur, quod de necessitate tales aque consumuntur. Si dicas, quod glaciali soliditate ibi perseverant, sicut crystallus : hoc iterum videtur falsum, quia licet crystallus sit insolubilis, ut videtur velle Philosophus : non tamen est inconsumptibilis ab igne, unde adhuc sequitur, quod ab igne consumatur.

9. Preterea, Demonstrationes habentur super hoc quod possunt vapores ascendere, et non amplius quam in regionem ubi estu consumuntur: 2.2 videtur, quod nihil sit, quod sint ibi aque secundum litteram.

10. Preterea, Quid cogit nos ibi aquam ponere elementum, cum in omnibus locis superius aqua posita sit pro materia prima, et non pro elemento ?

11. Item, Magister supra dixit , sicut quibusdam videtur, quod ultra locum firmamentiextendebatur illa moles, quae in inferiori parte spissior atque grossior erat, in superiori vero rarior et levior atque subtilior existebat, de qua rariori substantia pultant quidam fuisse aquas quae supra firmamentum esse dicuntur : ergo jam antiqua opinio est, quod non sit ibi aqua elementum, sed potius pars materi# prime rarior, levior, et subtilior.

Sonvtio. Sine prejudicio placet mihi magis illa via, quod non sit ibi aqua elementum, sed potius pars materia prime, que aqua dicitur: et ad hoc intelligendum, sciendum quod cum debebat fieri distinctio materiae confuse a superiori, et inferiori, et medii ab utroque, non poterat fieri per qualitates elementales activas et passivas : quia secundum illas materia est tantum elementorum, ut supra ostensum est, et non est una materia totius confusionis: nec poterat fieri secundum naturam ceeli tantum, quia sic iterum nulla esset convenientia cum elementis: sed oportet, quod distinguatur secundum hoc quod convenit utrique: et hoc est perspicuum et luminosum per se, vel per accidens : et sic in primo die natura luminosa quae est coelum, distincta fuit a tenebra, id est, natura opaca quae est terra, et secundum opinionem Augustini,qui dicit omnia simul facta esse, appellatur coelum dies per causam, et terra nox per causam. Secunda autem die, natura mediorum elementorum inter ccoelum et terram, et natura cceli superior habet distinctionem, et propter receptibilitatem forme-et mobilitatem ad locum determinatum a Ureatore dicitur agua: unde aque quae super coelum sunt, est ccoelum crystallinum, quod non a natura crystalli, sed a similitudine sic vocatur, et dicitur vaporabilis aqua, eo quod ut dicunt Philosophi, tante est subtilitatis, quod etiam visui non subjicitur, sed per rationem solam comprehenditur: et hoc infra probabitur : et haec expositio placet mihi, propter hoc quod dicit Augustinus, quod sic est exponendum principium Geneseos, ut a Philosophis irrisa non projiciatur.

Secundum quas autem proprictates sit: ibi aqua, in sequenti articulo patebit.

Ap primum ergo dicendum, quod auetoritati sacree Scripture non contradicitur, ” quando exponitur, alioquin etiam ipse Augustinus contradiceret, qui plurimos sensus invenit, qualiter aque ibi possent: esse : quorum unus est, quod coelum. di. catur ibi iste aer, super cujus mediam Z0-=; nam vaporabiliter suspenduntur. Aliam dat in libro Con/essionum, dicens aquas que super ccelos sunt, esse incorruptibiles etimmortales : et iste intellectus quem hic sequimur, etiam est antiquorum, sic=. ut patet ex dictis supra '. ae

Ad duas auctoritates sequentes, dicen=. dum quod non loquitur de elemento, sed- potius de illis de quibus dictum est.

Ap ittam quae est Basilii, dicendum, “dl quod loquitur ex hypothesi quorumdam-. Philosophorum, qui dicebant ad litteram illuc:aquas descendere vaporabiliter, et. infrigidare quasdam stellas, et quasdam: alias propter siccitatem minus bibiti hu-" moris accendi : et si tale fieri contingit, sequitur non esse inconveniens, si aqua ad hoc idem fuit super ceelos.

Ap victum Bede dicendum, quod cae lum vocat ibi medium hujus aeris inter=; stitium, de quo dicitur, Volucres caelt comederunt ea?.

Quintum argumentum solvitur in solutione primi argumenti. vase

Ap ALIUD dicendum, quod illi Philoso=: “dl phi de plano mentitisunt. Si autem objix citur, quod etiam Ptolemzus videtur ho sentire in 7etraston: dicendum, quo ipse non sentit hoc nisi secundum effe ctum tantum : tamen super hoc reprehen dit eum Albumasar, dicens eum propter. illud magnum non fuisse Ptolemeum qui fecit Almagestum : sed tamen de dict eorum nonest mihi magna cura, qui multa alia mentiti sunt quidam eorut

Ap victum Augustini dicendum, quod ipse loquitur, super hypothesim Philosophorum fundans rationem contra eos, sicut et. Basilius: quia si positio eorum vera est, sequitur nihil esse inconveniens aquas esse super caelos.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1