Articulus 2
Articulus 2
Queritur secundum quam proprietatem aque sunt supra coelum vel firmamentum ? .
Aque enim habent perspicuum recipiens et tenens lumen magis quam aer, ut dicit Philosophus, et habent fluxibile humidum permiscibile terre, et grave descendens deorsum : convenit autem, quod secundum grave non determinate sunt ad hoc quod sint super ceelos : quia cum prima distinctio sit, (ut dicit Augustinus, adlocum naturalem cujusque rei, non potest esse quod ille locus sit naturalis aque in quantum est gravis : similiter nec in quantum est commiscibilis terre, quia natura ceeli non est permiscibilis elementis, aliter enim circulariter generaretur et corrumperetur : ergo oportet, quod determinetur sursum quoad perspicuum tenens lumen.
2. Item, Hoc videtur consentire nature, quod perspicuum est in corpore, ut dicit Philosophus, in quantum convenit cum perpetuo superius corpore : ergo precipue perspicuum tenens lumen, quod non facit perspicuum aeris vel ignis, sed potius aque. Prosatio autem hujus_ est non tantum per dictum Philosophi: sed. quod ignis non sit lucens in sphera sua, nisi in oppositione illuminantis alicujus corporis ceelestis, probat Alexander Philosophus una ratione naturali, et alia demonstrativa. Naturalis haec. est: quia rarum in ultima raritate non lucet: ignis autem in sua sphera, rarus est in ultimo raritatis ergo non lucet. Hujus signum est, quod ignis in ligno, vel in oleo juxta lychnum ubi calidior est, non lucet, sed perspicuus eést, et non tegit ibi id quod est post se: posterius autem ubi frigiditate aeris circumstantis densatur, lucet, et ibi tegit corpora quae sunt post se: sicut dicit et ipse et Avicenna proprium esse omnis corporis lucentis. Demonstrativa autem ducens ad impossibile Sic t. Detur, quod ignis lucet in sua sphera : ergo lluminat umbram quae est . ex objectu terre ad solem per omnes partes in circuitu : ergo post ignem nihil esset de umbra terre : quod falsum est, cum protendatur usque ad spheram Mercurii.. Item, Cum luna sit post ignem, sequeretur quod numquam eclipsaretur Juna, que. est post ignem : ergo ignis non tenet lumen nisi in oppositione illuminantis. Quod aer autem non tenet, hoc patet ad sensum. Quod autem aqua tenet, probatur in libro de Visu per suppositionem : quia metallo aliquo velilapide albo posito in fundo vasis, et'in tenebris superfusa aqua limpida, videbitur sub luce tenta ab aqua: et sic etiam probantur rubini qui non per se lucent in tenebris, in aqua enim statim lucere incipiunt: hoc autem esse non potest nisi aliqua lux retentain aqua colorem rubinisolvat, et in actu faciat lucere et immutare visum.
Sep contra hoc esse videtur, quod 1. Ignis propter raritatem substantie. in propria sphera non lucet, cum incomparabiliter rarior sit ether quam ignis, etiam ether lucere non debet.
2. Item, Cum nonum coelum quod dicitur crystallinum, sit mobilius quam stellarum vel planetarum et subtilius, non debet lucere: ergo male dicitur illuc transsumi aqua secundum proprietatem> perspicui tenentis lucem.
Constat enim, quod visui non subjici-, tur, ut dicit Alpetragius: qualiter ergo esse deprehenditur ? Non enim possumus colligere numerum mobilium in ccelis nisi per instrumenta et visum: ergo in quo deficit visus, ibi non ponetur aliquod mobile. Si dicas, quod soli Sancti posuerunt, et non Philosophi: hoc nihil est: quia etiam Damascenus dicit, quod Philosophi ccoelum istud deprehenderunt : et super hoc inducitur Astrologia Alpetragii qui objicit sic: Ab uno motore simplici immobili immediato per naturam non potest esse nisi motus unus : primum mobile est immediatum motori primo : ergo in ipso a motore primo non est nisi unus motus: sed sphsera stellarum fixarum habet motus duos : ergo ipsa non est mobile primum. Quod autem duo motus sunt in sphera stellarum fixarum, patet, quia in ea est motus diurnus, et preterea est ibi motus stellarum super polos circuli signorum secundum Ptolemaum et Aristotelem in libro de Causis proprietatum elementorum, in centum annis gradu uno, et secundum Albetegni in minori aliquanto tempore, et secundum Tebith secundum accessum et recessum capitis Arietis et Libra: ergo necesse est aliud mobile primum ponere ante illud: sicut enim dicit Philosophus, causa prima movet causatum primum, et motor primus quicumque ille est, non est nisi unus : ergo necesse est ponere nonum coelum ad quod referatur motus diurnus, qui revolvatursuper circulos eque distantes ab equinoctiali, et super polos # quinoctialis.
Soxturto. Concedendum mihi videtur, quod aqua super ceelos transsumitur secundum perspicuum retinens lumen.
Ap ip autem quod contra objicitur, dicendum quod habere lumen duobus modis dicitur, scilicet ad tenere inseparabiliter naturam luminis, et hoc modo luminosum est empyreum et nonum celum : etad lucere, et hoc non accidit nisi in partibus condensatis et compactis magis, ut dicit Avicenna in libro de Su/ ficientia cali et mundi.
Ad id quod queritur, quae necessitas sit ut ponatur illud corpus ? Dicendum, quod licet visu accipi non possit, tamen convincilur per rationemi esse, quam ra. tionem explicat Alpetragius: licet etiam Ptolemeus in prima distinclione Almggesti de duobus coelis loquatur, ad quo. rum unum refertur motus diurnus, et ad alterum motus declivis circuli: et secundum commentum Nicolai super eumdem locum, non intelligit hoc de signorum circulo, sed potius de caelo octavo, et primum de nono.
On this page