Text List

Articulus 7

Articulus 7

ARTICULUS VII. Quare in opere istius diei non sit dictum, Vidit Deus quod esset bonum ?

Deinde quaeritur quinto, ibi, "Post hoc queri solet, Quare hic non est dictum, "Vidit Deus quod esset bonum,"sicut in aliorum dierum operibus ?"

Et Magister hujus assignat causam allegoricam. In historiis autem tangitur causa litteralis et vera, scilicet quod opus distinctionis medie nature non perficitur nisi distincto medio ab utroque extremorum : et ideo distinctio ista non perficitur nisi die tertia : et tunc benedicitur quando aque distincte sunt, et alia duo elementa a terra, ut Magister infra dicet . quia in distinctione aque intelligitur distinctio ignis et aeris quando libera ab aquis sunt serenata : tune igitur perfecta distinctione accipient benedictionem sicut et alia opera.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7