Articulus 6
Articulus 6
Utrum coelum moveatur? et, An sit idem principium motus coeli secundum Philosophos et Theologos ?
ARTICULUS VI. Utrum coelum moveatur? et, An sit idem principium motus coeli secundum Philosophos et Theologos ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, § 2: "Solet etiam queri, Si stet, an moveatur coelum ? etc."
De hoc quod hic dicit, disputari hic non est opus. Sed est notandum, quod. secundum Aristotelem, nullum corpus movetur in loco suo, cujus motor non sit substantia spiritualis : ignis enim movetur ad locum, et alia elementa a generantibus ipsa per se, et in locis suis quiescunt : ccoelum autem movetur in loco suo : ergo motor ejus est substantia spiritualis.
Item, Objicit Avicenna, quod nihil secundum naturam movetur nisi in aliquem situm, et ex illo motu uno numero ; et veritas habetur per inductionem : stelle autem moventur ad quemcumque situm, et ex illo motu uno numero : ergo non moventur a motore qui est natura sola : sed a motore qui est substantia spiritualis. Et hoc videtur velle Hieronymus in Glossa super Principium Ecclesiaste, super illud, Lustrans universa per circuitum pergit spiritus. "Ipsum solem, inquit, spiritum nominavit, quod animet, et spiret, et videat, et annuos orbes cursu suo expleat."
Item, Objectio Aristotelis est ad hoc: quia omnis motor movens corpus diversificatum per virtutes ordinatas ad inceptionem motus localis in loco uno potius quam in alio, est substantia spiritualis : motor autem cceli movet corpus dispositum dextra et sinistra, quae sunt virtutes disponentes ad inceptionem motus et regirationem. Et ideo omnes Philosophi Arabuia dixerunt et probaverunt multipliciter, quod ccoelum movetur ab anima conjuncta sibi: et hoc dicit Aristoteles, et Avicenna, et Averroes, et Algazel, et Alpharabius, et Maurus Albumasar, et Rabbi Moyses, et quod habet motorem triplicem, scilicet causam primam quae est desideratum prime intelligentiae quae est plena formis explicabilibus per motum sui orbis: sed quia intelligentia simplex est, ideo non potest intendere motum particularem in hoc et illo situ, et ideo tertius motor conjunctus ccelo est anima secundum ipsos, et natura cceli est dispositio ad motum : quia naturaliter circulariter fertur, et in in circuitu pergit spiritus, compositione non est contrarietas : et ideo motus ille est sine labore et poena, ut dicunt, et non inducit lassitudinem ut motus anime quo movet corpus nostrum. In hoc ergo concordant omnes, et quod virtus primi motoris est in omnibus inferioribus, et secundi in inferiori-. bus sibi, et sic descensio. Quod autem hoc totum sit error maledictus, patet per Damascenum sic dicentem : "Nullus autem multos ccelos vel luminaria existimet : inanimati enim sunt et insensibiles." Et ideo verius dicendum puto, quod non moventur nisi jussu divino, et voluntate : et quod rationes supra dicte non probant, nisi quod non moveantur a natura gue sit forma corporis movens : et hoc dicunt etiam alii Philosophi sicut Astronomi, et Ptolemeus, et Albategni, et Albumasar, et Geber, et alii quamplures.
Ap picrum ergo Hieronymi dicendum, quod ipse sumit hoc ex opinionibus Philosophorum. Augustinus autem super Genesim hanc questionem tangit, et jp. discussam relinquit. Alibi etiam disputa, tum est de ista Materia multum et pros lixe : et ibi secuti sumus dicta quo. rundam Magistrorum theologiz, qui vo. luerunt opiniones naturalium ad theolo.~ giam reducere dicendo quod Angeli deserviunt Deo in motibus celorun, quod illi ab eis anime dicuntur : sed nihil ita secure dicitur, sicut quod sola Dei voluntate moveantur, et natura propria non contrariante motui.
On this page