Articulus 8
Articulus 8
Que est sufficientia operum distinetionis, et penes quid sumitur ?
Circa primum sic proceditur? : 1. Ignis et aer elementa sunt: ergo indigent distinctione sicut aqua, et ter-. ra :ergo non sufficienter determinatur opus distinctionis in tribus diebus.
2. Item, Sicut firmamentum et coelum aqueum cceli sunt : ita et sphera Saturni, et Jovis, et Martis, Solis, et Veneris, Mercuri, et Lune: ergo distinctione in. . digent sicut et firmamentum et aqueum : ergo insufficienter ponitur opus distin. clionis.
Solutio. Opus distinctionis, ut prius dictum est, non est nisi determinatio generalium principiorum mundi ad formam et ad locum, ex quibus sunt moventia, vel mota, vel utraque in his quae generantur et corrumpuntur : hoc autem potest esse, aut quod sint moventia ad generationem et ad miscibilia aut quod sint moventia ingredientia in constitutionem generati per substantiam, Si primo modo: tunc est celi natura universaliter in omnibus spheris et stellis, et hee distinguitur dupliciter, ab extremo, et a medio, ut supra patuit. Si autem movens ad generationem et commixtionem est ingrediens in substantiam generatorum : hoc est dupliciter : quia aut activum spiritualiter humidum et siccum : sicut cum activo simpliciter quod est calidum, est spirituale siccum igne, et spirituale humidum in aere: aut activum secundum quid, quod est: frigidum quod dicitur. secundum quid activum, et sistit motum actione sua, et. inducit immobilitatem : et cum illo est humidum corporale in aqua, et siccum corporale in terra: et ideo dicit. Philosophus, quod omnium generatorum materia magis est ex aqua et terra®.
On this page