Text List

Articulus 9

Articulus 9

Utrum plantae pertinent ad ornatum vel ad distinctionem ?

ARTICULUS IX. Utrum plantae pertinent ad ornatum vel ad distinctionem ?

Secundo, Queritur de plantis de quibus hic agit, Utrum pertineant ad ornatum +.

Et videtur, quod sic : 1. Non enim videtur causa quae tangitur communiter, quod ideo pertineant ad dispositionem, quia radicitus terre adharent: quia secundum hoc, cum stellae non moveantur nisi motu orbis sui, quia adherent orbibus, ut partes toti, etiam stelle non pertinent ad ornatum, quod falsum est.

2. Item, Stella inanimate sunt, ut dicunt Sancti : planta autem ad minus habent partem partis anime : ergo pertinent multo magis ad ornatum, quam stelle, ut videtur.

Solutio. Dicendum secundum Augustinum, quod plante hic producuntur non in virtute sementiva: et ideo ipse in libro tertio super Genesim exponit, Producat terra herbam, etc. id est, virtutem producendi accipiat : et hoc innuitur in capite secundo, ubi dicitur, quod fecit virgultum agri antequam oriretur in terra ?. Ratio hujussecundum Augustinum potest esse, quia ad productionem plantarum sufficit motus stellarum cum virtute sementiva, et sufficit eis generans equivoce propter similitudinem materiz# suorum corporum in partibus suis: et ideo non pertinent ad ornatum, quoniam ornatus proprie est forma quae datur mundo in principio sui ad generationem univocam que alias fieri non posset : non enim homo et equus virtute stellarum per quamcumque mixtionem generari possent, nisi esset semen decisum ab aliquo ejusdem speciei, licet quidam Philosophi contra~ rium ejus dixerint : tamen hoc dicunt meliores, quod non possent fieri animalia completa magnam habentia diversitatem in organis, ut homo, equus, et asinus, et hujusmodi, nisi ex aliquo sue speciei : et ideo plante ad ornatum mundi non pertinent : et hac ratio tenet, etiamsi dicatur secundum alios Sanctos tertio die productas esse plantas.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod planete et stelle verum est quod non moventur nisi motu alicujus orbis : sed hoc non est probatum, utrum stent in eadem parte orbis semper. Huic enim sententie multi contradicunt : sed de hoc non est ad praesens intentio : sed quidquid sit, ipsi sunt moventes ad speciales formas et figuras in quibus ordinatur mundus : et ideo pertinent ad ornatum. .

Ad aliud dicendum, quod secundum Gregorium, potius est viror quam anima id quo vivunt plante : et ideo dicit Philosophus, quod habent partem partis antme : quia licet habeant opera vegetabilis, potius habent ea per modum nature, quam anime: et ideo dixit quidam Philosophus, quod plantarum generatio fuit mundo imperfecto, animalia autem mundo jam perfecto.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9