Text List

Articulus 11

Articulus 11

Utrum congregate sunt aque in locum unum ?

ARTICULUS XI. Utrum congregate sunt aque in locum unum ?

Deinde, quaeritur de secundo quod Magister tangit, ibi E, § 2: "Si autem, queratur, Ubi congregate sint, etc."

Hoc enim quod Magister dicit, non videtur esse conveniens : quia determinatum est, quod quanto elementum est rarioris substantiae, tanto occupat majorem locum : cum igitur aqua sit rarioris substantie quam terra non potuerit esse, quod terra Subsidens receperif eam.

Sorutio. Dicendum, quod aqua dupliciter consideratur, scilicet secundum naturam humidi interminati grossi, 3 per circulum non undique terminatur ad terram: per hoc enim quod grossum elementum est, non complet sphericam figuram, sed circularem : quia non occu-- pat tantum locum sicut aer, et ignis: et ideo etiam terra adhuc habet minorem locum : quia in medio circa centrum locatur. In quantum autem humidum interminabile proprio termino, fluit ad terram per circulum ab Aquilone in Meridiem : quia in Aquilone plus est frigus, quam etiam in Meridie in parte inhabitabili terres versus polum : et hoc contingit propter brevitatem diametri solis in signis meridionalibus. Cum igitur frigus indueat humidum aqueum, patet quod plus abundat aqua versus Aquilonem, quam versus Meridiem. Et hae est causa : quia dicit Philosophus in libro AMe-. teororum, quod mare fluit ab Aquilone it Meridiem. In quantum autem habet humidum commiscibile incorporabile, influit per os terre, et commiscet terram ad generationem elementorum.

Ad id igitur quod objicitur, dicendum quod Magister vocat subsessionem terre, guando dilatata primo per vapores et immixtionem humidi, exsiccata contracta est ad centrum : quia tunc liberum dimisit circulum Oceano quod dicitur Amphitrites, eo quod circulariter circumfluit terram, ut dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11