Articulus 12
Articulus 12
Queritur, Penes quid sumitur divisio terrae Asiam, Africam, et Europam ?
Locus enim ille, ut habetur in principio Ecclesiasta, mare Oceanum est. Unde dicitur ibi: "Omnia lumina intrant in mare,et mare non redundat : ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, etc. ."
Secundum hoc quaeritur ratio divisionis terres in Asiam, Africam, et Europam. Illa enim divisio non est ex fluminibus, sed ex maribus, ut videtur : ergo videtur, quod maria non continentur.
Ap noc dicendum, quod divisio terre duplex est: quarum una est secundum circulos magnos ceeli a quibus superficies: intelliguntur extendia semicirculo in semicirculum : et sic dividit Boetius in libro de Consolatione Philosophie in quatuor quartas ?. Unum semicirculum facit superficies horizontis mundi, et alterum secantem illum in superficie centri terre facit equinoctialis. Sed nostra quarta ha-~ bitabilis dividitur in Asiam, Affricam, et Europam.
Et rationem divisionis et solutionem objectionis ponit Augustinus in libro XVI de Civitate Dei, sic dicens : "Ista quae Asia nuncupatur, a Meridie per Orientem ad Septemtrionem pervenit, Europa vero a Septemtrione usque ad Occidentem, atque Africa ab Occidente usque ad Merediem." Unde videntur orbem dimidium due tenere, Europa, et Africa : alium vero dimidium sola Asia. Sed ideo ille duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano ingreditur quidquid aquarum terras interluit, et hoc mare magnum nobis facit. Quapropter si in duas partes orbem dividas, Orientis et Occidentis, Asia erit in una,inaltera vero Europa a
Si autem objicitur, quod mare non videtur esse proprius locus aquarum, quia proprius locus aque est locus elementi : elementum autem2aquae est simplex et insipidum : mare autem salsum est, et compositum : ergo non est proprius locus aquarum,
Dicendum, quod mare mixtum est terrestri combusto per accidens, ubi attingit terram, sed in recessu a terra est insipidum: et hoc accipitur a dicto Philosophi inI de Animalibus ubi dicit sic : "Quoddam animal marinum majus est animali sanguinis : cum tamen careat sanguine, et hoc est raro, sicut quidam pisces dicti malachie. Nam hoc genus augmentatur in locis calidis, et magis est in pelago quam prope ripas, et praecipue in locis in quibus multiplicantur aque insipida." Et hoc patet, quod aqua insipida est in pelago longe a ripis, vel littoribus, nam "Littora pontus habet, sed cetera flumina ripas."
On this page