Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum stellae pertinent ad ornatum ?

ARTICULUS I. Utrum stellae pertinent ad ornatum ?

Incidit autem dubium circa ornatum quarts diei de hoc quod dicit in quarto die, Fiant luminaria.

Et queruntur quinque circa stellas: quorum primum est, Utram pertineant ad ornatum ? Secundum, Quare sol et luna dicuntur magna luminaria ? Tertium, Quid dicatur hic firmamentum ? Quartum, Qualiter sint in tempora et signa ? Quintum, Utrum habeant aliquam causalitatem super liberum arbitrium ?

Ap primum objicitur sic ' Cujuscumque corporis totum non pertmet ad ornatum, nec pars ejus ornatui deputatur: circuli autem spherarum secundum se non pertinent ad ornatum: ergo nec partes.Prima patet ex prehabitis in quibus totum et partes una dispositione cujuslibet corporis disponuntur. Srcunpa patet per hoc quod stella dicitur ab omnibus Philosophis pars orbis.

Si dicas, quod quaedam pertinent ad ornatum, secundum quod ornatus dicit pulchritudinem : quaedam autem ad _ speciei determinationem : et quia stelle sunt luminose et luminaria mundi, ideo pertinent ad ornatum, ut videtur dicere Magister: quia in lumine earum alia videntur. Illud est valde dubium quod supponitur: quia plurimi Philosophorum dicunt, quod nulla stellarum habet lumen nisi a sole: et ut aliquos nominemus, hoe dicit Aristoteles in principio libri HI de Proprietatibus planetanum et elemen- torum. Et Avicenna dicit, quod omnes” habent colorem, sed non lucem nisi a sole. Et Messehalach in libro de Moz, orbis, et ponit ad hoc plures figuras: Ergo nihil est hoc dictum.

Si dicas, guod illi mentiuntur, quia Scriptura dicit, Jeminaria. Contrag - Etiam lunam dicit luminare, et tamen bene videmus in eclipsi solis, quod ipsa dese nigra est, et non luminosa: ergo dubium est quod supponitur pro certo, et a Philosophis melioribus dicitur con trarium.

Sorvtio. Dicendum quantum pertinet ad hune passum, quia stelle ideo pertinent ad ornatum, ut supra diximus, quia formatio earum est ut moveant ad species determinatas. Qualiter autem moveantur in suis orbibus, alterius est ne gotii: quoniam hoc absque demonstratione non potest probari. Unde bene concedo, quod causa nulla est quae ponitur pro causa: sed hoc verum est, quod sive sub luce propria, sive sub aliena, faciunt ad apparentiam venustatis infe-~ riorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1