Articulus 2
Articulus 2
Quare Sol et Luna dicuntur magna luminaria? et, An Luna facta sit plena, vel prima, scilicet in incensione.
ARTICULUS II. Quare Sol et Luna dicuntur magna luminaria? et, An Luna facta sit plena, vel prima, scilicet in incensione.
Quod enim Sol dicatur magnus, hoc non habet questionem: quia Sol ma- genus est quantitate, et lumine: sed Luna parva est quantitate, licet sit prope, et ideo videatur major quibusdam aliis stellis, et parva est Iumine: ergo videtur, quod male dicatur magna.
Si autem prima: tune est imperfecta: ergo fecit Deus aliquod imperfectum. Si plena : tunc videlur fallere alia translatio, que dicit quod fecit lunam in inchoatione noctis: non enim in inchoatione noctis primo apparet, cum sit nova.
Solutio. De quantitatibus luminarium diversa scribuntur a Philosophis: sed in hoc concordant, quod sol multo major est terra: quod probatur per umbram terre qui tendit in acutum vel conum, quod non esset si aequalis vel major sole esset terra. Quod autem tendit in conum umbra terre, patet ex hoc: quia aliter eclipsaret omni nocte multas stellarum fixarum: quia si aequalis esset soli vel major, numquam finiretur umbra, sed in infinitum, vel usque ad stellas fixas umbra projiceretur. Luna autem magna dicitur in effectu, licet non sit magna quantitate, et ideo a Philosopho dicitur secundus sol: habet autem praecipue mo~ vere terrena, et praecipue humana, eo quod est vicinior,
On this page