Articulus 5
Articulus 5
Utrum stelle habeant dominium super liberum arbitrium ?
2. Item, Augustinus in libro V de Civztate Dei, multipliciter in contrarium hujus laborat, dicens quod animi voluntates positionibus siderum non subduntur.
SED CONTRA: 1. Voluntas multum dependet a complexionibus corporum : ergo si habent potestates super complexiones corporum, etiam videntur habere potestatem super intelligentiam anime et liberum arbitrium.
2. Item, Videmus Astronomos respondere de his quae subsunt libero arbitrio, ut de pace, et de bello, de depopulatione terrarum et constructione, et hujusmodi, et hoc secundum considerationes stella- rum. Cum igitur frequenter verum pronuntient, videtur quod illorum sunt cause.
3. Item, Aristoteles in lib. de Causvs proprietatum elementorum dicit, quod reena vacua sunt et terre depopulate apud conjunctionem duarum stellarum, scilicet Jovis et Saturni: ergo videtur, quod causalitatem habeant super liberum arbitrium.
Solutio. Dicendum, quod nullam habent causalitatem supra lberum arbitrium secundum dicta Sanctorum : et etiam Philosophi non dicunt, quod habeant causalitatem super liberum arbitrium nisi sicut probatum est primo, scilicet per consequens, in quantum liberum arbitrium trahitur a complexione ad inclinationem quorumdam actuum. Ad omnia alia dicit Augustinus, quod tales revelationes potius fiunt per demones, quam per motum superiorum. Possumus tamen dicere, quod nihil prohibet debilitatem processus totius vite secundum fortitudinem et signari et juvari et impediri astris, sed non liberum arbitrium : ita tamen quod in corporalibus actibus tantum intelligatur, et quod causalitas a corpore incipiat, et in anima non sit nisi per inclinationem.
On this page