Text List

Articulus 4

Articulus 4

Qualiter Sol et Luna sint in signa et tempora?

ARTICULUS IV. Qualiter Sol et Luna sint in signa et tempora?

Quarto queritur, Qualiter sint in signa et tempora?

1. Aut enim in signum quod est causa, aut non. Si sic: ergo cum motus sit necessarius, videtur signum illud esse necessario causa rerum, quod non dicitur ab aliquo Catholicorum. Si autem est signum, non causa: ergo id quod signatur reducetur ad aliud quod est causa illius signati: non autem potest hoc esse nisi immortale et perpetuum et primum corpus: ergo aliquod tale corpus est ante coelum, quod falsum est: ergo videtur, quod. sit signum, et causa.

2. Item, Etiam Augustinus videtur dicere, quod sint causae. Dicit enim sic in libro V de Civitate Dei: "Non usquequaque absurde dici potest ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut in solaribus accessibus et decessibus videmus etiam ipsius anni tempora variari, et lunaribus incrementis atque decrementis augeri et minui quaedam genera rerum, sicut echinos, conchas, et mirabiles estus Oceani ."

3. Item, Inter causas inquiete generationis et corruptionis in II de Generatione et corruptione ponitur allatio continua solis in obliquo circulo: ergo videtur, quod sint signa, et causae.

4, Item, Corporis uno modo se habentis in motu et esse, est regere corpus diversimode se habens in motu et esse coelum autem et stelle uno modo sc ha- bent in motu et esse, et non sunt elemen ta elementata : ergo videtur, quod reguntur ista inferiora ab illis.

5. Item, Philosophus in libro de Animalibus dicit, quod omnium impregnatio et partus fiunt secundum allationes stellarum : ergo videtur, quod regant et signent ut causae.

6. Item, In Littera hic habemus, quod sunt signa imbrium, et serenitatum : et: idem dicit Damascenus : sed elevatione.: vaporum fiunt imbres: ergo etiam sunt” cause elevationis vaporis : sed elevatio:. inferioris est causa commixtionis elemen- :' torum : ergo etiam cause sunt commixtionum : ergo et generationis eorum per: consequens.

Soxurro. Puto, quod hoc concedendum sit, quod sunt signa et cause moventesinferiorum corruptibilium.

Ap Hoc autem quod objicitur, quod sunt . cause necessarie, dicendum quod nihil: valet: quia licet stelle moveantur uno.. modo, non tamen respiciunt inferiora uno” modo: sed etiam inferiora non moventur. uno modo : et ideo effectus stellarum per: dispositiones contrarias potest impediri. Et hoc est quod dicit Ptolemzus in Centum verbis, quod sapiens homo domina=' tur astris, scilicet disponendo corpora. contrariis dispositionibus ad quas movent stella.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4