Articulus 7
Articulus 7
ARTICULUS XII. Quae differentia sit inter bestias et jumenta et animalia ? et, Quare de animalibus amphibtis, id est, dubie vitae, scilicet partim agrestibus, et partim natatilibus, et quare de mineralibus etiam non facit mentionem ?
Circa ornatum terre queruntur hic tria: et primum est, Quae differentia sit inter jumenta, et bestias, et animalia ?
Secundum, Cum multa sint genera animalium, quia dicit Aristoteles, quod natura non procedit de marino ad agreste nisi per medium, quare ipse non facit mentionem de mediis animalibus inter natatilia et agrestia?
AD PRIMUM ergo dicendum, quod jun. sald menta dicuntur in historiis quasi juva- menta, quae creata sunt in adjumentum laboris: animalium enim genus est. Bestia autem dicitur quasi vastia, quae dentibus vel unguibus nocet. Pecora autem dicuntur, ut-dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, eo quod talibus antiqul , pecuniam acquirebant.
Ap sEcunDUM dicendum, quod Moyses non intendit hic dicere nisi generales differentias animalium, quae sunt natatile, volatile, gressibile.
Ap Tertium dicendum, quod mineralia non habent nisi formam consequentem commixtionem elementorum : et ideo ad ornatum non pertinent, sed ad dispositionem : nec tamen etiam. ibi fit mentio, quia occulta sunt in terra, et rudi populo manifesta tantum exponebantur.
De animalibus autem nocivis, et quae generatione equivoca virtute stellarum vel putrefactione nasci possunt, convenienter satis deterrninat in Littera.
On this page