Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"His excursis quae supra de hominis, etc." Hic incipit tertia pars istius tractatus de creaturis: in quo agit Magister de creatura quae composita est ex spirituali et corporali,

Et dividitur in duas partes : in quarum prima ponit statum ejus ante peccatum. Tn secunda autem casum ejus in peccatum, et statum in peccato, quae incipit infra, Distinct. XXII, ibi, A, "Videns igitur diabolus, etc."

Prima harum dividitur in tres: in quarum prima agitur de formatione viri. In secunda, de formatione mulieris, Distinct. XVII, ibi, A, "In eodem quogue paradiso, etc." In tertia, de generatione quae fuisset ex utroque, si non pecassent, Distinct. XX, ibi, A, "Post hoc videndum est, etc." |

Prima harum habet duas distinctiones, in quarum prima agit de formatione hominis quantum ad conformitatem imagipis, quam accipit opus ab opifice. In secunda, de origine materiali secundum animam et corpus, ibi, Distinct. XVII, A, "Hic de origine anime#, etc."

In hac distinctione quatuor continentur : in quorum primo dicit, quod homo factus est adimaginem. In secundo capitulo, quid dicatur et quot modis imago et similitudo? ibi, B, "Imago autem, etc." In tertio, excludit quasdam expositiones falsas de conformitate imaginis, et ponit veram, ibi, C, circa principium : "Unde fuerunt nonnulli, etc." In quarto © et ultimo, dicit diflerentiam inter imagi-: nem quae est Filius, et imaginem quae est homo, ibi, H, "Quo circa hemo eb wmago dieitur, etc.":

Et per hoc patet sententia de hac materia quoad imaginem creatam, de qua plurima dicta sunt in I libro Sententiavum, Distinct. IIT: et de imagine increata in eodem libro, Distinct. XXXI : et,

Utrum Angelus sit ad imaginem ? supra, in hoc H libro Sententiarum, Distinct: VI, et hoc nolo replicare.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus