Text List

Articulus 6

Articulus 6

Utrum imago dicitur de homine et de Filio Dei univoce, aequivoce, vel analogice ?

ARTICULUS VI. Utrum imago dicitur de homine et de Filio Dei univoce, aequivoce, vel analogice ?

Deinde quaeritur de ultimo capitulo, ibi, "Quo circa homo et imago dicitur, etc."

Ex hoc enim oritur questio, Utrum — imago de homine et Filio Dei dicatur univoce, vel aequivoce ?

Videtur, quod qequivoce: quia 1. Nihil est univocum creature et Creatori : ergo nec imago.

2. Item, Naturale et artificiale non sunt univoca, ut asinus vas, et asinus animal, et animal homo, et quod pingitur: cum igitur imago Dei, ut dicit Augustinus in libro de Decem chordis, sit in homine, ut imago Cesaris in solido aureo : in Filio autem ut imago Cesaris in Filio suo naturali: videturin homine et Filio differre, sicut artificiale et naturale : ergo equivoce inest utique.

3. Item, Artificialia sunt quorum principium est voluntas, ut dicit Philosophus : imaginis autem create principium est voluntas Dei, et Filii non est voluntas, ut habitum est in I libro Sententia- rum : ergo in homine est ut in arte, et in Filio sicut in re naturali : ergo exquivoce,

SED CONTRA : Equivoca nec unius rationis sunt, nec altingunt unum in ratione : imago in homine attingit unitatem essentia in tribus, et rationem principil in Patre : quia sicut Pater est principium totius deitatis, ita homo totius humanitatis principium : et idem imitatus Filius unus in essentia cum Patre: ergo non sunt equivoce dicti imago homo et Filius Dei.

Sotvutio. Dicendum, quod per analogiam dictum est, nec proprie quivoce, nec proprie univoce : talt, inquam, analogia quae nihil unum ponit in utroque, sed potius ponit totum in uno, etin alio ponit ab illo et ad illud esse : et sic homo est imago.

Dicendum ergo ad primum, quod nihil est commune genere vel specie : sed per talem analogiam aliquid est in homine a Deo, quod per prius in Deo invenitur.

Ap Atiup dicendum, quod deceptoria est illa argumentatio: quia Augustinus non vult dicere, .quod homo sit opus artis, sed quod imitationis ratio sit in eo in diversitate essentie : in Filio autem non.

Ad aliud dicendum, quod est voluntas transmutans materiam et inducens formam per principia naturalia, et talis non inducit opus artis, sed nature, ut voluntas divina. Est autem voluntas non transmutans materiam, sed incisionis figuram ablatione vel transpositione partium faciens : et talis est principium artis, ut voluntas hominis. Tamen bene concedo, quod non univoce dicitur, sed non sicut artificiale et naturale.

Et si objicitur, quod omnia natura}, sunt opera artis prime. Dico iden de jj, arte quod de illa voluntate: illa enin ars non tollit rationem operis natura, sed ponit diversitatem substantia in no. tura creata et creante.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6