Articulus 5
Articulus 5
Utrum illa in quibus dicitur esse imago et similitudo, sint bene assignata ?
In illo enim tripliciter exponit imaginem et similitudinem, scilicet quod sit imago secundum tres potentias mentis, et similitudo secundum innocentiam et justitiam. Secundo modo, quod imago sit in cognitione veritatis, et similitudo in dilectione bonita tis vel virtutis. Tertia est, quod imago sit in omnibus aliis preterquam in essentia, qua immortalis et indissolubilis vel indivisibilis est anima, et in his est similitudo..
Videtur enim, quod ille expositiones non sunt convenientes : quia secundum Magistrum infra et multos Doctores, homo non est factus in gratia : ergo non habuit justitiam ergo similitudinem non habuit in innocentia et gratia.
ContTRA secuNnDAM similiter objicitur : 1. Si enim imago est in cognitione veritatis, cum cognitio veritatis sit quedam qualitas sicut et amor virtutis, videtur utrumque pertinere ad rationem similitudinis : quia similitudo, ut dicit Boetius, est rerum ditferentium eadem qualitas.
2. Praeterea, Cum ratio imaginis sit | in configuratione aliquorum, videtur quod necesse est plura ponere in quibus sit: cognitio autem veritatis non dicit nisi unum.
3. Item, Cum imago sit in quantitate aliqua, oportet ponere rationem quantitatis spiritualis in qua sit imago : et cum dicat Bernardus, quod amor sit quantitas anime, potius videtur esse imago in amore virtutis quam in cognitione veritatis.
Praeterea, Objicitur de tertia expositione. Imago enim magis propinquior videtur esse essentie quam similitudo : ergo nihil dicit, quod imago sit in aliis ab essentia, et similitudo in essentialibus.
Solutio. Dicendum ad primum, quod Magister bene exponit : quia aut intelligitur de innocentia et justitia naturalibus, si homo ponatur non esse factus in gratuitis : et tunc imnocentia naturalis nihil aliud est quam status qui ex hoe non nocuit quod per peccatum non meruit, ut Deus per poenam sibi noceat : pena autem, ut dicit Augustinus, non est malum, nisi quia nocet. Justitia autem naturalis dicitur ordo rectus virium inferiorum ad superiores, et supcerioris in Deum, et corporis ad animam, et mundi ad corpus : et in hoc ordine creatus est homo : et tunc nihil valet objeclio prima.Si autem justitia et innocentia accipiuntur pro gratuitis : tunc secundum illam opinionem, quod creatus est in gratia, objectio nihil inconveniens concludit : tamen infra erit disputatio de hoc. Secundum aliam autem opinionem dicemus, quod similitudo est in innocentia et justitia in gratuitis : non quas haberet, sed quas habuisset, si stetisset : et tune est similitudo in potentia et ordine potenti ad habitum.
Ad aliud dicendum, quod cognitio veritatis non expletur potentia una: oportet enim unam esse tenentem notitiam, et haec est memoria : et aliam intuentem, et haec est intelligentia : et has concomitatur amor naturalis noti qui continuat intuitionem ne avertatur : et quoad illam discretionem quam sup- ponit cognitio veritatis, innuitur quanti. tas spiritualis discreta quae exigitur aq ea quae sunt imaginis. Et sic non cop. sistit in sola qualitate cognitionis. Rt per hoc patet etiam solutio ad sequens - quia amor non est quantitas quam exigit imago, sed est quantitas valoris anima. quando est gratuitus : et de illa quanti. tate loquitur Bernardus.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod imago dicit convenientiam in exterioribus : et ideo non competunt ej substantialia intrinseca : sed similitudo est in qualitate, et quantitate : omnis autem forma sive substantialis sive accidentalis predicat quale: et quoad hoc dicit Boctius quod species est essentialis similitudo individuorum : et ideo in es. sentia nihil prohibet esse similitudinem et imaginem in proprietatibus quentibus, ut sunt memoria, intelligentia, et voluntas.
On this page