Articulus 1
Articulus 1
Utrum Deus inspiravit homini spiraculum vitae, ita quod anima sit pars Dei aut divine substantiae ?
ARTICULUS 1. Utrum Deus inspiravit homini spiraculum vitae, ita quod anima sit pars Dei aut divine substantiae ?
Circa primam tamen partem possumus ponere rationes haereticorum sic : 1. Deus non est spirans alia substantia quam sua : ergo si homini inspiravit spiraculum vite: etiam spirat hoc ei de substantia sua propria: ergo anima est pars Dei.
2. Item, Inspiratio vel in alium spira— tio, est motus spiritus ab interiori: igitur cum Deus inspirat, fuit motus substantie Dei spiritus : interiora autem sunt substantia : ergo anima accepta est de sua substantia.
3. Item, Joan. xx, 22: Insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum. Et Augustinus dicit, quod sufflatio ostendit Spiritum sanctum de sua substantia procedere. Ergo similiter hic insufflando, ostendit quod spiraculum vite hominis de sua substantia procederet.
4. Item, Eadem forma est exemplaris et imaginis : ergo necesse est, quod illius forme secundum naturam sit idem susceptibile, et secundum forme diversitatem diversificatur materia et subjectum : cum igitur homo sit imago Dei, oportet quod in ipso sit substantia in qua illa forma imprimatur : et haec non erit susceptibilis illius forme nisi sit divina : ergo anima est de substantia divina, ut videtur.
In contrarium sic potest objici : 1. Omne quod fit ex aliquo, perfectius est illo: anima fit de substantia divina : ergo perfectior est illa, quod est absurdum.
2. Item, Quidquid est potentia materialis ad multa quae fiunt ex ipso, imperfectum est respectu cujuslibet eorum : substantia divina est materialis secundum hereticum ad omnem animam : ergo imperfectior.
3. Item, Substantia divina est impartibilis : quod autem impartibile est, non potest esse materia diversorum nisi per hoc quod est per diversas sui partes in illis : ergo substantia divina non potest esse ex qua fiunt omnes anime.
4. Item, Substantia divina non est vertibilis per electionem voluntatis : anima autem est vertibilis : ergo anima non est ex substantia divina.
Sorunio. Dicendum, quod Pythagoras fuit primus auctor hujus heresis, ut dicit Chrysostomus super Job. Deinde auxe=- runt quidam alii dicentes Deum, hyle, ct animam esse idem : et adhibuerunt aliquas rationes phantasticas quae alibi solvuntur. Josephus videtur in idem consensisse ; quia dicit animam esse particulam divinitatis positam in corpore.
Ad rationes autem quae hic inducuntur, dicendum quod quando dicitur, inspiravit, effective, id est, spiritum fecit: et quod ita necesse sit sumi, probatur per rationes in contrarium inductas.
On this page