Text List

Articulus 2

Articulus 2

An anima sit creata in corpore, vel extra corpus ?

ARTICULUS II. An anima sit creata in corpore, vel extra corpus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Sed utrum in corpore, wet extra corpus, etc."

Videtur enim anima creata extra corpus : quia Plato, Macrobius, et Gregorius Niceenus etiam hoc probare videtur : quia dicit, quod aliter mortalis esset : et horum verba et rationes querantur alibi Per rationem autem videtur idem sic:

1. Spiritualis enim substantia non dependens a corpore secundum esse, debet fieri ante corpus secundum ordinem dignitatis : anima rationalis est talis substantia : ergo debet fieri ante.

2. Item, Omne quod est hoc aliquid, et . ens perfectum, prius est in se antequam sit in alio: anima est hoc aliquid, et ens perfectum secundum se: ergo prius est in se quam in corpore. Quod autem anima sit hoc aliquid, patet per hoc quia est substantia composita, et substantia composita, est hoc aliquid, ut dicit Philosophus.

3. Item, Constat quod secundum esse non dependet a corpore: ergo per acti- dens unitur ei : ergo inse habet esse substantialiter : sed substantiale prius est accidentali : ergo prius est in se, quam in corpore. ,

4. Item, Sicut evum se habet ad tempus, ita eviternum ad temporale : sed evum est ante tempus : ergo etiam eviternum: cum igitur anima sit habens principium et non finem, et sit sviterna, corpus autem generabile et corruptibile, videtur quod ipsa creata sit ante corpus.

SED CONTRA: 1. Anima est substantia physici corporis secundum rationem, ut dicit Philosophus in IT de Anima, dans substantiam et rationem physico corpori: nulla talium precedit id cujus est substantia : ergo nec anima.

2. Item, Ubi fuisse tante incorporationem? In compare enim stella non potest poni: quia hoc improbatum est et hereticum : ergo. oportet, quod fuerit inter Angelos : ergo aut coacta est incarnari, aut ex voluntate elegit. Si coacta est, cum coactio omnis habeat pwnam, punitur anima ante culpam. Item, Si coacta esset : tunc peteret dissolutionem corporis ut liberaretur : et hoc manifeste falsum esse experimur omnes. Si autem elegit : hoc stultum fuit, cum ab intellectu deiformi venit in id quod obumbrat et obscurat et inficit eam.

Si dicas, quod non fuit sic in corpore Adz: quia hoc non fuit infectum. ConTRA : Corpus Ade non habuit visionem Dei intellectu deiformi : ergo corpus Ade etiam obscuravit intellectum, licet minus quam corpus nostrum.

Ytem, Nulla forma secundum naturam precedit suum subjectum, sed est finis generationis compositi: anima rationalis est forma ultima secundum naturam : ergo non precedit suum subjectum, sed est finis generationis hominis.

Sorvtio. Dicendum, quod anime hominum infundendo creantur, et creando infunduntur. De anima autem Adae dubitaverunt Augustinus et Gregorius Nicenus, propter opus creationis a quo die septimo requievit Deus: et dubitationi eorum respondendum est, quod est creatio ad nature instaurationem, et ab hac requievit Deus septimo die : et est creatio ad nature propagationem, et ab hac numquam requievit, in tantum, ut etiam quidam dicant eum per creationem omnem dare formam substantialem, sicut supra ostensum est. Unde ego puto, quod etiam anima Ade. in corpore creata est : et quod dicit Genesis in fine primi capituli, quod "creavit Deus hominem ad imaginem suam, et similitudinem": et postea in secundo capitulo subjungit de formatione ipsius secundum corpus , dico quod est dictum per anticipationem, sicut saepe fit in Scriptura.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum ad primum quod haec est falsa, quod substantia spiritualis, secundum esse non dependens a corpore, debeat fieri ante corpus, si generaliter proponatur. Est enim quaedam spiritualis substantia, secundum esse non dependens a corpore, quae est forma et perfectio corporis : et illa non debet fieri secundum ordinem nature nisi corpore organizato.

Ad aliud dicendum, quod anima sit hoc aliquid, hoc est dictum a Magistris, non a Philosophis, nec a Sanctis : et puto, quod sit dictum falsum : quoniam in principio libri Il de Anima habetur, quod materia non est hoc aliquid, nec etiam forma, et quod anima non est hoc aliquid: sed hoc bene concedo, quod anima est substantia composita: sed ipsa non est composita ut hoc aliquid: quia secundum naturam dependentiam habet ad corpus, licet posset esse sine illo. Sed bene concedo, quod perfectio sua non est omnino completa sine illo.

Ad aliud dicendum, quod secundum esse non dependere a corpore dicitur duobus modis, scilicet quod sit forma et vir- tus corporea : sicut est calidum, et frigidum, vel harmonia compositionis, vel lapideitas. Sic verum est quod secundum esse non dependet a corpore : quia potest esse sine illo, licet non sit in ultima perfectione sine ipso. Vel, potest esse sensus, quod dependentia ad corpus non sit de esse et diffinitione ipsius. Sic est falsum : quia substantialiter determinatur ad corpus.

Ad aliud dicendum, quod e#vum non pracedit tempus nisi ordine dignitatis, nec anima secundum quod est forma cor poris, nec est omnino extra tempus, seq potius in horizonte temporis et eternitatis, ut dicunt Philosophi: quia secundum substantiam est extra; et secundum animationis actum et opera est sub tempore.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2