Text List

Articulus 4

Articulus 4

Utrum paradisus pertingat ad lunarem globum ? et, In quo loco situs sit, an sub equinoctiali ? et, Quare stt occultatus ?

ARTICULUS IV. Utrum paradisus pertingat ad lunarem globum ? et, In quo loco situs sit, an sub equinoctiali ? et, Quare stt occultatus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit,s ibi, "Aeres enim generales de paradiso, etc."

Queritur, Si hoc verum sit quod dicit, quod paradisus usque ad lunarem globum attingit ?

Videtur falsum : quia 1. Dicit Avicenna et probatur necessario, quod ignis undique attingit orbem lune: quoniam luna est inferius Corpus inter ccelestia, et suus orbis inferior orbis : aut ergo ignis locatur in aut aliud corpus, aut aliquid est vacuum inter ultimum cceleste corpus, et primum corpus elementi. Constat, quod non est vacuum, nec aliquid a quinque corporibus, scilicet ccelesti corpore, et quatuor elementis : ergo relinquitur, quod ignis sit ibi: ergo non possunt ibi esse arbores, et ameenitas aque de fonte magno, etc.

2. Item, Damascenus dicit, quod fons ille est Oceanus: ergo videtur, quod paradisus fuerit mundus, et non locus specialis.

3. Preterea, 5i locus specialis esset, quare non est ibi habitatio hominum ? Frustra enim locus est, ubi nullus habitat. Si dicas, quod demeruit hoc propter peccatum primus homo : tune queritur, Quare non juxta habitant homines ?

Preterea, Flumina quae inde fluunt, nota sunt : ergo videtur esse in nostra habitabili. Hae autem non variantur nisi per septem climatum latitudinem, et non per plus : ergo cum civitates plu- rime note sunt in illis, deberet esse locus notus, preecipue Philosophis qui de mirabilibus multa scripserunt.

Soxturio. Dicendum sine prejudicio, quod attingere ad lunarem globum dicitur ducbus modis. Uno modo quoad dimensionem loci : et sic non est verum quod dicit Beda in ZLiftera. Alio modo quoad proprietatem, et sic verum est: quia in lunari circulo status et natura incipit incorruptionis : et paradisus locus fuit immortalitatis et incorruptionis hominum in primo statu.

Ad aliud dicendum, scilicet Damasceni dictum, quod ille fons est Oceanus secundum originem, et non secundum substantiam : quia ab Oceano infunditur, et nobilius, et indeficientius ceteris aquis,

Ad aliud dicendum, quod ille locus ab habitabili nostra secreius est : non quod non sit in habitabili nostra, sed quod Dominus clausit eum a nobis. Et sine prejudicio loquendo videtur mihi, quod sit in linea xquinoctiali versus Orientem in comparatione ad nostram habitationem : tamen de linea aequinocliali sunt opiniones. Avicenna enim et Nicolaus in commento Almagesti, et quidam alii videntur velle, quod locus ille optimus et paratissimus sit. Sed alil quidam dicunt, quod sit locus intemperatus. Et demonstratione proba~ tur esse temperatus sic :

Declinatio solis ab equinoctiali est ad utramque latitudinem fere ad viginti quatuor gradus: constat autem, quod quidquid est extra latitudinem, respicitur a sole obliquo radio tantum: obliquus autem radius numquam est perfectus in temperamento caliditatis, sed declinat ad frigus.

Item, Radius perpendicularis duplex est secundum divisionem sphere, scilicet morans et vicinus unus juxta alium, et cito transiens et remotus unus ab alio : perpendicularis reflectitur in seipsum : ergo est calidissimus. Si igitur fuerit morans et vicinus unus alteri, gp excessus in caliditate: igitur ab Opposito si fuerit perpendicularis non mo. rans nec vicinus unus alieri, erit tempe. ratus.

Hoc habito, probatur inevitabiliter, quod. locus sub linea equinoctiali tempe. ratissimus sit. A%quinoctialis circulys unus est de magnis circulis sphere . ergo dividit spheram in duas medieta. tes : ergo equidistantes in quibus vol. vitur sol inter lineam equinoctialem o tropicum estivalem, erunt omnes mjnores eo: et tanto minores, quanto accedunt ad tropicum Cancri: ergo juxta equinoctialem major erit latitudo inter circulum et circulum, quanto amplior est sphera: et juxta Cancrum, major vicinitas, quanto strictior est sphera : ergo sol vadens ab aquinoctiali transit per circulos magis distantes, quam juxta Cancrum : ergo citius transit per loci latitudinem.

Quod autem non ita diu moretur super terram, probatur: quia sole veniente ab equinoctiali, quanto major est latitudo, tanto longior dies: ergo tanto longior mora radii solis in terra. Et haec est causa quod terra Ethiopie que est sub Cancro, calidissima est, et intemperata: et temperata, illa qne est sub equinoctiali: et illa quae est sub tropico hiemali, hoc est, sub Capricorno habet istas causas caliditatis : et preterea unam aliam praeter istas, id est, brevitatem diametri solis : et ideo illa est inhabitabilis.

Et istis rationibus videtur mihi acquiescendum, quod locus ille sit paradisi.

Sunt tamen rationes aliorum in contrarium non habentes firmitatem demonstrationis, scilicet quod locus tri-- pliciter respectus a sole debet esse magis calidus, quam ille qui respicitur duobus modis tantum: linea equinoctialis tripliciter respicitur a sole, et locus sub tropico duobus modis: ergo debet. esse calidior. Probatio mediae est, quod bis in anno radio perpendiculari movetur super capita habitantium sub equinoctiali, scilicet in capite Arietis, et. Libre : et respicit eum etiam radio obliquo ab utroque tropico, et locis intermediis: sed tropicum non attingit nisi sol radio perpendiculari, et elongatur. per radium obliquum ab eo lati-~ tudine quadraginta septem graduum et amplius: ergo si ille est calidus, ita quod nigri fiant ibi homines, locus a guo non tantum elongatur, sed immediate et bis radio. perpendiculari tangit, videbitur esse intemperatus.

Item, nos videmus, quod etiam civitates quae sunt majoris latiudinis, quam tropicus Cancri, excellentis sunt caloris : quanto magis locus nuilius latitudinis.

Sed meo judicio iste rationes vim non habent ut prime, et sophistice sunt. Quia non est causa intemperati caloris quod tangitur bis radio perpendiculari, vel minus elongetur : sed potius mora radii super terram inaequalis, et constrictio circulorum eque distantium in quibus volvitur sol, qui facit radium cadere quasi in eumdem locum sepius, causa est intemperati caloris.

Quod autem ibi sit paradisus, estimare possumus alia ratione: quoniam Nilus secundum dicta Sanctorum exit de paradiso :constat autem, quod venit de Atthiopia in Mgyptum : Adthiopia autem est versus equinoctialem, cum sit sub Cancro : ergo venit de equinoctiali vel prope.

Item, Hujus signum est, quod dicitur | bis inundare in anno, et referunt illi qui venerunt de terra illa, quod sole existente in Cancro et Capricorno inundat : sole autem existente in tropicis illis, . hiems est habitantibus sub szquinoctiali, et est hiems eorum secundum elongationem solis per tria signa tantum : ergo sol elevat vapores, et non consumit eos in linea illa : ergo cadunt tunc ibi pluvie. Cum ergo tunc semper inundet Nilus, accipit augmentum aque a pluviis cadentibus sub linea equinoctiali : et non posset hoc esse nisi transiret per lineam illam : ergo venit de sub equinoctiali, et de paradiso, ut dicit Scriptura : ergo videtur, quod ibi sit paradisus.

Hoc igitur opinando, non asserendo, dictum sit de paradisi loco.

Quod autem objicitur, Quare sit occultatus ? Dicendum, quod ideo ne homo nimis tristaretur de privatione tante amoenitatis, regeneratus est in testimonium innocentiae primae.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4