Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum anime debeatur corpus tale, quod sit compositum ex contrariis, vel debuerit habere corpus celeste?

ARTICULUS III. Utrum anime debeatur corpus tale, quod sit compositum ex contrariis, vel debuerit habere corpus celeste?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Solet etiam queri, Utrum Deus hominem, etc."

Quaerunt enim hic quidam, Utrum anime debeatur corpus tale quod sit compositum ex contrariis ?

Videtur, quod debuit habere corpus coeleste : quia

1. Sicut se habet forma corporis ad formam, ita se debet habere corpus ad. corpus : sed anima rationalis proxima est intelligentia, quae secundum aliquos Philosophos est forma ceeli : ergo suum corpus debet esse proximum nature coelorum : ergo debet esse factum de aliqua stella, ut videtur.

2. Item, Nobilissime forme in genere formarum debetur nobilissima materia in genere corporum : anima autem est rationalis et nobilissima forma, ut dicit Philosophus inI de Anima. Dicit enim, quod anima habet esse rationale et nobilissimum secundum naturam : ergo debetur ei nobilissima materia in genere corporum : ergo videtur, quod debeatur ei corpus cceleste.

3. Item, Motor et mobile, ut innuit Philosophus in libro de Calo et Mundo, proportionalia sunt : sed anima est motor perpetuus : ergo debetur ei mobile perpetuum : hoc autem non est nisi cceleste corpus : ergo, etc.

4. Item, Videtur, quod debeat habere corpus simplex : simplici enim motori debetur mobile simplex: anima autem est motor simplex : ergo debetur ei mobile simplex. .

5. Item, Habentium symbolum facilior est unio : spiritualis autem ad simplex majus est symbolum, quam ad compositum : ergo facilius et melius unietur anima corpori simplici, quam composito, ut videtur.

SED CONTRA : 1. Motori habenti diversitatem in potentiis, debetur mobile diversificatum in partibus : talis motor est anima : ergo dedetur ei mobile diversum in partibus : hoc autem non est simplex : ergo debetur el compositum.

2. Item, Omnis motor qui est forma corporis secundum se et secundum partes, debet habere corpus diversimode potens recipere et conservare virtutes ipsius : anima est talis motor : ergo tale corpus debetur ei : sed homogenium corpus non est natum recipere virtutes diversas : ergo non debetur ei homogenium.

3. Item, Rarum corpus spirituale ut aer, non retinet quod recipit : ergo non debetur ei, sed spissum, commixtum, et complexionatum ad diversas vires recipiendas et retinendas.

4, Item, Sicut est distinctio formarum et motorum, ita est distinctio mobilium et materiarum : sed corpus homogenium rarum spirituale non retinet figuram distinguentem : ergo tale corpus debetur anime quod habeat membrum a membro distinctum, et per figuram - distinguatur a corpore alterius animalis.

Solutio. Dicendum, quod ultime rationes propriae sunt et procedunt ex principiis physicis propriis, et prime sunt vane.

DicenpuM ergo ad primum, quod illa comparatio nulla est: quia nullus umquam dixit, quod intelligentia esset forma corporis alicujus vel ceelestis vel alterius. Sed inveniuntur quidam Philosophi posuisse animas ccelorum, quod celum sit compositum ex motore et mobili, et anima et corpore: sed illi dicunt, quod anima illasit alterius rationis, quam anima animalium inferiorum et hominum. Unde nulla est comparatio, si sit secundum proportionem ad movere quia intelligentia per formas quas habet, movet : sicut desideratum movet deside~ rium, et anima movet sicut motor conjunctus substantiali mobili. Si autem fit comparatio per naturam intellective operationis qua est in anima et intelligentia, tunc nihil valet ratio : quia neutra determinatur corpore mobili quoad illam operationem. Hoc autem dico, non asserens quod intelligentiae sint in tali ordine, sicut dicunt Philosophi, sed potius ad ostendendum, quod argumentum vanum esset etiam secundum positionem Philolosophorum, quod. nulli anime deputatur corpus in quantum est spiritualis substantia.vel intellectualis vel incorruptibilis, sed potius in quantum sunt in ea potentia moventes : et cum ille sint in ani~ ma rationali, nutritiva, et generativa, et sensitiva, et hujusmodi, oportet quod corpus motum habeat diversitatem secundum illas.

Ab attup dicendum, quod anima rationalis est nobilissima forma per hoc quod complet omnes operationes anime, scilicet naturalem, intellectualem, et divinam, ut dicit Philosophus. Et ideo non sequitur, quod simpliciter ei debeatur nobilissimum corpus, sed quod nobilissimum in quo posset explere hujusmodi operationes : et hoc verum est, quia hoc est complexionatum et compositum compositione et complexiones hominis.

Ad aliud dicendum, quod optime pro- portionata sunt : quia quot habet anima vires moventes, tot habet corpus organg diversa illas vires suscipientia : nec va. let, quod ideo debeatur ei corpus perpetuum, quia ipsa est perpetua, nisi egget perpetuus motor : et hoc non est verum: quia perpetua est in substantia, et non in ratlone. movendi.

Ad aliud dicendum, quod haec egt falsa, quod anima sit motor simplex, Bene enim concedo quod est substantia simplex, sed ipse motor compositus est universitate suarum potentiarum mo.- ventium et perficientium corpus : quia (sicut dicit Philosophus) idem oportet accipere in partibus quod in tota anima: ut sicut ipsa secundum se est perfectio totius, ita partes sunt perfectiones et actus partium.

Ad aliud dicendum, quod symbolum potest attendi ad substantiam anime gecundum quod est spiritualis substantia, et sic non debetur eicorpus: quia sic omni substantive spirituali deberetur, quod apte falsum est. Vel, potest attendi symbolum secundum convenientiam mobilium ad moventia, et sic vera est prima : sed non sequitur quod inducitur ulterius : quia cum anima sit motor multiformis in potentiis, non proportionatur ei simplex nec uniforme, sed multiforme complexionatum et compositum.

Et sic patet, quod tales rationes vanae sunt, et faciunt errare in scientia naturali.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3