Articulus 1
Articulus 1
Utrum costa de qua formata est mulier, fuerit de veritate humane nature in ipso Adam, aut non ?
ARTICULUS I. Utrum costa de qua formata est mulier, fuerit de veritate humane nature in ipso Adam, aut non ?
Circa primam partem queritur, Utram costa de qua formata fuit mulier, fuerit de veritate humane nature, vel non ?
Si non : ergo Deus aliquid superfluum creavit in Adam : quod inconveniens est dicere : quia si natura non deficit in necessariis, et non abundat in superfluis, multo minus habent haec opera Dei. Si autem fuerit de veritate humane nature in Adam : ergo resurget in Adam : cum igitur tota mulier fuerit facta de illa oo. sta, nihil resurget de muliere prima,
Si dicas, quod adhuc remanet anima que non est facta de costa. Contra : Hog enim nihil est : quia anima non resurgit, Dicit enim Damascenus quod resurrectio est secunda ejus quod cecidit surrectio ; anima autem numquam per mortem caecidit : ergo numquam resurget.
Solutio. Dicendum, quod sicut syperfluum humidi nutrimentalis de guo fit decisio in generatione, dicitur supers fluum ad indigentiam individui, est tas men necessarium ad conservationem speciei, et natura preparat utrumque qua intendit salvare utrumque : ita Deus au~ ctor nature non fecit in Adam tantum necessarium huic homini, sed necessarium principio universe nature : fuit enim Adam et quidem homo; et principium hominum : et costa illa fuit de superfluo. huic homini, et de necessario principio nature : quia necessaria fuit ad hoc ut adjutorium simile sibi ex illa costa formaretur : et ex hoc patet, quod resurget in Heva in qua fuit de necessario hujus hominis, et non speciei tantuni : sicut etiam semen in filio vel prole resurgit, et non in parente a quo descinditur :et per hoc patet solutio objectorum.
On this page