Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum Angeli debuerunt formare corpus hominis, vel Deus ? et, Utrum Dei vel Angelorum vel hominum bonorum vel etiam malorum sit facere miracula ?

ARTICULUS II. Utrum Angeli debuerunt formare corpus hominis, vel Deus ? et, Utrum Dei vel Angelorum vel hominum bonorum vel etiam malorum sit facere miracula ?

Deinde quaeritur de secunda parte, ibi, "Solet etiam queri, etc."

Videtur enim, quod Angeli formare debuerunt corpus hominis : quia

1. Due sunt partes hominis, corpus, et anima. Similiter due sunt nature spirituales superiores homine, Deus, et Angelus. Si igitur dignior pars est creata a Deo, relinquitur quod indignior pars formetur ab Angelo.

2. Item, Inter miracula deputat Augustinus, ut habetur in Littera, quod mulier formata est de costa : Angelorum autem qui Virtutes dicuntur, est facere miracula : ergo debuit hoc fieri per Angelos.

Gratia hujus queritur, Utrum Dei, vel Angelorum, vel hominum bonorum vel malorum sit facere miracula ?

Videtur enim, quod solius Dei : 1. Miraculis enim non subjicitur in elementis mundi nisi potentia obedientialis materiae : hoc non est nisi respectu divine potentia : ergo videtur, quod miracula non sint nisi respectu divine potenti#, et non Angelorum, vel quorumcumque hominum,

2. Item, In cursu naturali non potest esse opus nature perfectum, nisi Deus sit in natura operans, ut dicunt Sancti : ergo multo minus in cursu qui super naturam est : ergo videtur, quod miracula non fiant nisi potentia divina operante. -

Sep conrra hoc videtur esse, quod 1. Angelis attribuitur a Sanctis.

2. Hem, Ab hoc specialis ordo denominatur.

3. Item, Hominibus attribuitur illud. Unde, fad Corinth. xu, 10: Aliae operatio virtutum, id est, miraculorum operatio.

4. Item, Videtur, quod non tantum boni miracula faciunt, sed etiam mali: quia dicitur, Matth. vi, 22 : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo demonia ejecimus ?

5. Item, Discipuli dixerunt ad Dominum : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo epicientem demonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum . Ergo videtur, quod tam boni quam mali faciunt miracula.

Ratione hujus queeritur, Cujus virtutis ratione flunt miracula ? ;

Videtur autem, quod ratione spei: quia 1. Illa est ardui : et miraculum, ut dicit Augustinus, est arduum et insolitum.

2. Item, Spes est exspectatio future beatitudinis : propter beatitudinem fiunt miracula : ergo videtur,. quod fiant merito spei.

SED contra videtur, quod merito cha-~ Titatis : quia

1. Charitas est perfectissima virtus : ergo opera perfectissima debentur ei : sed talis est haec operatio miraculorum : ergo charitati debetur operatio miraculorum.

Item, Angeli qui faciunt miracula, non habent fidem, nec spem, sed charitatem : cum igitur unius operationis sit unus habitus, videtur quod in hominibus etiam operatio miraculorum non debea tur spei, vel fidei, sed charitati.

Sep contra videtur, quod attribuenda sit fidei : quia

1. Ita dicit Dominus : Si habueritis fidem sieut granum sinapis, dicetis hute arbori more : Eradicare, et transplantare in mare : et obediet vobis .

Ergo debetur fidei.

Item, "Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti".

3. Item, I ad Corinth. xu, 2: "Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam", etc. : ergo ut supra.

Si autem hoc concedatur, quaeritur ulterius, Ratione cujus articuli ?

Et videtur, quod ratione Incarnationis. Quia dicit Augustinus quod omnemiraculum est ad ostendendum illud : ergo videtur, quod omne miraculum sit virtute illus : et de hoc est articulus Incarnati; nis: ergo virtute istius articuli. Istuq etiam videtur trahi ex Lztéera, ubi dicit: "Omnium igitur quae ad gratiam signi. ficandam, non naturali motu rerum, seq mirabiliter facta sunt, abscondite causa in Deo fuerunt." Et constat, quod notat gratiam Incarnationis : ergo virtute articuli Incarnationis omnia miracula fiunt ; et adhuc plura possunt adduci de tertio. et quarto de Trinitate Augustini.

Sed contra videtur, quod ratione ga. pientia fiant: quia miracula rationem sei divine sapientie ostendunt. Pretendit enim sapientiam artifex faciendo, quod omnes curantur: talia autem sunt opera miraculorum : ergo videtur, quod ostendant sapientiam.

Sed videtur iterum, quod fiant ratione omnipotentie : quia

2. Item, Angeli ad Saram, Genes. xviii, 14: "Numquid Deo quidquam est difficile ?" Ergo videtur, quod ratione omnipotentia.

3. Item, Omnipotentia est legibus potentie naturalis obviare : hoc autem fit | in miraculo : ergo fiunt ratione omnipotentia.

Solutio. Dicendum ad primum, quod gy miraculum facit Deus, Angelus, et homo 4 diversis modis. Deus enim facit auctoritate et prima potentia operante : Angelus autem per ministerium et prasparando materiam : et homo per invocationem. Unde bene conceditur, quod in costa Ade fecerunt Angeli aliquid, scilicet separando eam ab Adam, et preparando eam per dispositiones : sed formare non poterant, quia formare costam est animare mulicrem, et hoc non potuit esse nisl creando sibi animam rationalem: et hoc. innuitur in textu, ubi dicitur, quod solus Deus potuit formare costam, Angeli autem ut agricole operantur ad segetes: et per hoc patetsolutio ad prima duo argumenta, et ad sequentem questionem.

Ad aliud dicendum, quod mali homines operantur miracula in sanctitate Ecclesiz, licet non in sanctitate persone: quia Deus ad invocationem horum facit ea propter fidem Ecclesia confortandam: et quandoque propter fidem Ecclesie probandam, sicut fiet in temporibus Antichristi. .

Si autem objicitur, quod erit ejus operatio secundum actum Satane in prodigiis et signis mendacibus, ut dicit Apostolus'. Dicendum, quod mendacia possunt esse quoad intentionem, quia per ea intendit subvertere : licet vera sint quoad operationem : et forte quedam erunt prestigiosa, de quibus supra est habitum.

Ad aliud dicendum, quod ille due rationes quae inducuntur ad hoc quod so~ lius Dei est facere miracula, non probant nisi quod suum sit facere auctoritate et potentia perfecta ad opus ex seipsa : et hoc bene conceditur : sed Angelus operatur sub ipso disponendo per ministerium, et homo per invocationem.

Ap Hoc quod ulterius queritur, Cujus virtutis sit facere miracula ?

Dicendum, quod fidei proprie, licet aliarum sit per modum meriti in communi: et.hujus ratio est: quia fides est primo de his quae sunt supra rationem, et ideo confirmat in aliis per ea quae per rationem sunt.

Item, Sicut fides facit abnegare proprium posse rationis, ita congruum est ut operetur in ea posse divinum : et ideo etiam Philosophi dixerunt, quod Propheta surgens fidem verborum suorum non habet probare nisi per miracula : et ideo etiam Prophete signa dederunt, sicut, Isa. vin, 44 : Pete tibi signum.

Ap Hoc ergo quod objicitur de spe, dicendum quod arduum spei non est arduum operationis, sed potius quod debeat compreheodi in beatitudine : miracula autem magis fiunt ad ostendendam viam beatitudinis.

Ap Atiup dicendum, quod propter beatitudinem omnia fiunt, sicut propter finem ultimum : sed proximus finis est fidei confirmatio, sicut habetur, ad Hebr. II, 4: "Contestante Deo signis, et portentis": et, Marci, xvi, 17 : "Signa autem eos gut crediderint, haec sequentur : In nomine meo", etc.

Ad id quod objicitur de charitate, dicendum guod secundum perfectionem informationis meriti charitas est perfectio virtutum : sed non secundum congruitatem operationis miraculorum.

Ad aliud dicendum, quod Angeli operantur in ministerio : nos autem querimus de merito congruiex parte invocantis : et ideo nihil probat illa objectio.

Ad id quod ulterius queritur, Ratione cujus articuli?

Dico, quod ratione omnipotentie precipue : quia miraculum praecipue dicit elevationem supra omnem potentiam preter divinam.

Ap ip quod contra objicitur, dicendum quod miracula ostendunt opus Incarnationis, vel gratiam fidei Incarnationis ut finem, sed non ut potentiam operantem, sed potius omnipotentiam Dei quae facit heec et fides: credens enim potentiam, meretur fieri miracula ad invocationem credentis : per hoc etiam patet solutio ad sequens. /

Ad id quod objicitur de sapientia, dicendum quod non fiunt sapientia, nec ostendunt sapientiam principaliter, nec homines mirantur sapientiam, sed potius potentiam. Admiratio enim sapientie excitat ad inquirendum opus et modum operis : sicut dicit Philosophus in primo tang, in omni virtute, et signis, et prodigitis men dacibus, etc.

Metaphysicorum: "Ex admirariet tunc et nunc philosophari inceperunt." Sed admiratio potentie desistit ab inquisitione, et stupet in seipsa: et illa est admi- ratio miraculorum divinorum, sicut dj cebatur de Domino : Qualis est hic, quid venti et mare obediunt ei?

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2