Text List

Articulus 8

Articulus 8

Utrum anima sit ex traduce, scilicet vegetabilis, sensitiva; rationalis ?

ARTICULUS VII. Utrum anima sit ex traduce, scilicet vegetabilis, sensitiva; rationalis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Quemadmodum mulieris corpus, etc."

Hic enim incidit questio, Utrum anima sit ex traduce ? et, quia alibi s prolixe tractata est, ideo hic breviter transeo objiciendo theologice sic :

1. Genes. xuvi, 26, dicitur: "Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et egressae sunt de femore illius": ergo anima seminatur cum semine: ergo est ex traduce sicut corpus.

2. Item, Anima contrahit originale : in corpore autem non est originale, ut infra patebit, quia corpus non est susceptibile peccati et culpew : ergo non contrahit a corpore : ergo necesse est quod ab anima parentis : ergo ex traduce est ab anima parentis.

3. Item, Philosophus dicit, quod anima est in semine sicut artifex in artificiato : ergo videtur, quod ibi sit seminata: ergo ex traduce.

4. ltem, Dicit, quod embrya vivunt vita plante : non autem vivunt nisi per animam : ergo habent animam : et non nisi seminatam : ergo anima est ex traduce.

SED CONTRA : Anima est actus physici corporis in | potentia vitam habentis: et hoc non convenit tantum anime rationali: sed et vegetabili, ut dicit Philosophus, et sensibili : ergo non est in semine, nec potest esse.

Sonutio. Dicendum, quod secundum. Catholicam fidem, et secundum Philosophos, nulla anima est ex traduce, nec plantae, nec bruti, neque hominis: et. per errorem scienti# naturalis inducte sunt opiniones contrarie# : dicunt enim quidam, quod materia spiritualis descinditur cum semine, ex qua fiunt anima . bruti, et vegetabilis : et hoc numquam aliquis Philosophus sensit, sicut pater in libris eorum, Aristotelis in libris XV et XVI de Animalibus, et Avicenne qui exponit Aristotelis verba omnino per alium modum. Et similiter Averroes in libro quodam de Virtute forma-.- tiva.

Dicenpum ergo ad primum, quod totum ponitur pro parte : quia corpus existit de femore.

Ad aliud dicendum, quod anima contrahit originale a carne: et ideo non valet, non est in carne : ergo non contrahitur a carne: sicut si dicatur, le. quefactio et calefactio non sunt in sole :) ergo non contrahuntur ex ipso: haec enim ratio non tenet nisi in agentibus.~ univoce, et non in agentibus equivoce.. Posset tamen dici, quod est in carne sicut in causa, et non sicut in subjecto.

Ad aliud dicendum, quod Aristoteles seipsum explanat in libro XVII de Animalibus, et Avicenna et Averroes expopunt, quod virtus anime dicitur ibi anima : et haec est virtus formativa, quae datur semini a virtute genitalium complete, dispositive etiam a corde, et hepate, et cerebro, et materialiter a toto corpore : et haec vocatur. anima propter actum animé.

Si dicis, quod virtus non est sine subjecto: et ideo si est ibi virtus, ibi est subjectum : dico, quod argumentum provenit ex malo intellectu naturalium :_ quia~virtus anime est duplex, scilicet effectiva sive effluxa ab anima in corpus : et hujus subjectum in semine spiritus corporalis seminis est, quae innititur calori, ut dicit Aristoteles, scilicet primus, elementi qui dirigens est, et secundus, ceeli qui est motivus ad substantiam et speciem, ettertius, anime qui est complexionativus et formativus organorum. Et haec virtus bene est sine subjecto. Est tamen alia virtus anime pars, et hee non potest esse sine subjecto.

Ad aliud dicendum, quod semen dicit vivere, sicut ovum venti dicit vivere Philosophus in eodem libro: et hoc est ab actu nutrimenti et potentia : quia semen assimilatur filio egredienti de domo patris, qui partem substantive secum portat, et illam negotiando multiplicat : ita semen partem substanti# ex qua fiunt radicalia secum adducit, et partem aliunde attrahit ex semine matris vel sanguine menstruo : et illud nutrimentum est ad formationem organorum : et ideo equivocum est ad nutrimentum anime vegetabilis.

Qualiter autem nulla anima sit ex tra~ duce et nulla in semine, alibi diligenter est ostensum : perhec tamen satis patet solutio objectorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8