Articulus 7
Articulus 7
Que dicuntur, et,quomodo differant cause primordiales, rationes causales, cause naturales, et cause seminales ?
ARTICULUS VII. Que dicuntur, et,quomodo differant cause primordiales, rationes causales, cause naturales, et cause seminales ?
Hic enim nominat quatuor genera causarum, scilicet causas primordiales, rationes causales, et causas naturales, et causas seminales : et inveniuntur ista nomina hic in duobus ecapitulis sequentibus, et trahuntur ex libro IX Augustini super Genesim.
2. Item, Videntur rationes causales idem esse cum naturalibus: quia nihil naturalium fit, quod rationem finis non habeat : cum igitur ratio principaliter dicat finem, videtur naturalis causa et rationalis esse idem.
3. Item, Cause seminales et naturales videntur esse idem: quia semen est appropriata natura speciei: ergo habet causam naturalem, et causa naturalis est ex qua fit species et conservatur.
SoLutio. Dicendum, quod Augustinus omnia ista nomina ponit absque distinctione, et multi hic multiplicem fecerunt distinctionem, nec distinctio unius concordat cum alia: et ideo non ponam sententias eorum, sed secundum rationes nominum ponam unam. Causa igitur primordialis dicitur duobus modis, scilicet simpliciter prima, et secundum quid prima. Simpliciter prima est idea in mente divina, quae se habet ad omnia ideata sive sint mirabilia, sive naturalia : et haec vocatur in Deo abs condita ab aeterno. Secundum quid autem primordialis dicitur duobus mo. dis, scilicet universaliter, et particularj. ter. Universaliter, sicut cause esse Sive naturales, quae indite sunt prime rerum conditioni respectu omnium quae sunt in ipsa, sive ut fieri necesse sit, sive ut fieri possint. Et sic cause primordiales habent sub se causales rationes, et causas naturales, et causas seminales, Particulariter autem dicunturp rimordiales qualibet cause quae ortum ejus quod fit ex ipsis precedunt : et hunc sensum tangit Magister in Litera : et sic idem sunt quandoque caus primordiales na turales et seminales, et differunt secundum nominis rationes.
Cause autem quae dicuntur causales rationes, sunt proprie respectu eorum que ita indita sunt, quod non habet prima rerum conditio nisi potentiam obedientiae ad illa, scilicet qua fieri possunt ex ea: non autem necessitatem principiorum habent in natura : et hoc hac ratione dico, quia ratio respicit finem : et talia semper fiunt ad_ indi-: candum id quod simpliciter est finis, scilicet stalum gratie et glorie.
Item, Ratio dicit aliquid simplicius quam res, quia trahitura re: causa etiam non semper dicit principiam intrinsecum :et ideo rationes causales secundum nomen dicunt potentiam insitam prime conditioni respectu operam quae educuntur ab ipsa mirabiliter et non naturaliter:
Cum autem dicit causas naturales, dicit principium intrinsecum, sed non necessario proprium : quia dicit Philosophus, quod natura est causa ordinis universi: et ideo cause naturales sunt proprie contexio universalis causarum in creatis dispositis et ordinatis, ut supra dictum est. Sunt tamen qui dicunt propter hoc quod natura principaliter est forma, quod causa formalis dicitur hie causa naturalis : sed hoc non est verum secundum usum Augustini, ut facile patet inspicienti intentionem Litzere.
Ex hoc igitur patet ratio ejus quod dictum est in precedenti questione, quod miracula fiunt contra causas naturales et seminales, sed non contra rationes causales, et causas primordiales.
Urerivus notandum est hic, quod miraculorum quaedam videntur esse contra causas naturales, quaedam supra, quedam praeter has: cujus ratio est haec : quia quaedam miracula habent aliquid in quod potest etiam natura, sed non per modum illum: ut cecum videre , post- quam habuit oculos : et mortuum vivere post reditum anime, et hujusmodi: vivere enim, videre, ambulare, actus naturales sunt: sed praeter naturam fit reditus ad hujusmodi per miraculum. Contra naturales autem causas esse videtur, quando actus quidem inest manente contraria dispositione per naturam: ut si aliquis manens cecus videret : et sic est singulare miraculum gloriose Virginis in partu : quia manente virginitate quae est contraria proprietas partui, peperit. Supra naturam autem fit quando terminatur ad .actum in quem non potest natura: sicut est glofia corporum, et miraculum incarnationis in unitate deitatis et humanitatis.
On this page