Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum homo secundum animam sit immortalis?

ARTICULUS I. Utrum homo secundum animam sit immortalis?

Circa primum incidunt duae questiones que ambe alibi diligenter tractatae sunt. Est autem prima, Utrum homo secundum animam sit immortalis ? Secunda, Utrum primus homo in corpore poterat esse immortalis ?

Ap primum proceditur sic Videtur, quod anima moriatur cum = corpore : quia

1. Dicit Salomon, Unus est. interitus hominum et jumentorum”.

2. Item, Sapient. u, i : "Non est qui agnitus sit reversus ab inferis."

3. Item, per rationes physicas sic : Quecumque diffiniuntur ad se invicem diffinitione essentiali, neutrum eorum potest esse sine alio : corpus et anima diffiniuntur ad se invicem diffinitione essentiali : ergo neutrum eorum potest esse sine alio. Pra patet per se. SzCUNDA probatur per diffinitionem, quod anima est actus corporis physici potentia vitam habentis. Et quod sit essentialis, patet quia anima aliter per accidens uniretur corpori : et sic non fieret unum substantialiter de corpore et anima, quod falsum est.

4. Item, Nulla forma habet esse nisi in subjecto et in materia : anima est forma, ut dicit Philosophus : ergo non habet esse nisi in subjecto et materia : ergo non existente corpore, non esi anima.

5. Item, Dupliciter secundum Philosophum est aliquid corporale, scilicet quia est ex contrariis, vel quia delatum per esse est super compositum ex contra. riis, sive conjunctum illi essentialiter . et illa corrumpuntur per accidens : anj. ma autem sic delata vel conjuncta egt super compositum ex contrariis : ergo est corporalis.

Sep conrra objiciunt Magistri rationj- Sut bus probabilibus, sumentes auctoritates Philosophi omnino probatas, scilicet,

1. Intellectus nullius corporis est ac. tus : ergo non. corrumpitur corruptione alicujus corporis.

2. Item, Anima se habet ad corpus sic. ut nauta ad navem : nauta autem separabilis est : ergo intellectus et anima.

3. Item, Objiciunt ex quibusdam convenientiis sic : Quoniam ubi est invenire extrema, necesse est esse medium: sed. invenimus substantiam spiritualem incorruptibilem non conjunctam corpori, ut Angelos : et substantiam spiritualem corruptibilem conjunctam corpori, ut anima sensibilis et vegetabilis : ergo erit substantia media, scilicet substantia spiritualis incorruptibilis conjuncta corpori : et hac non potest esse corruptibilis: quia si sit corruptibilis, aut est corruptibilis per se, aut per accidens : non per se : quia nibil est corruptibile per se nisi compositum ex contrarlis, quod non potest convenire substantie spirituali : per accidens autem non potest esse corruptibilis, cum sit conjuncta corruptibili per se: ergo remanet unum medium, scilicet substantia spiritualis incorruptibilis conjuncta corpori. Et alia similia his multa posui alibi.

Una est ratio Avicenne, quae melior est omnibus aliis : dubium enim est quid alii qui Philosophiam sequuntur, responderent ad tales propositiones si proponerentur eis. Ratio autem Avicenne physica est, et hac est : Si anima corrumpitur corrupto corpore: aut corrumpitur per se, aut per accidens. Si per se, cum secundum Philosophiam nihil corrumpatur per se, nisi quod habet potentiam ex compositione contrariorum ad non esse, oportet animam simul habere actum existendi ut nunc, et potentiam non existendi: aut secundum idem, aut secundum diversa. Non secundum idem: gquoniam numquam idem est principium existentie : guia existentia est a forma, et principium corruptionis est compositio ex contrariis : ergo habebit hoc a diversis: ergo habet in se compositum ex contraris, scilicet calido, frigido, humido, sicco, et formam : ergo est corpus, vel harmonia corporis : et utrumque horum improbatum est a Philosopho in primo de Anima. Si autem corrumpitur per accidens : hoc non potest esse, nisi quia secundum esse dependet a corpore. Aut igitur dependet ab eo tamquam ab eo quod est simul secundum naturam et esse, aut tamquam a priori, aut tamquam a posteriori. Sitamquam ab eo quod est simul, tune oporteret quod essent relativa ad invicem : quia sola illa per intellectum sunt simul: omnia autem correlativa sunt opposita, ex quibus numquam fit unum : ergo ex corpore et anima numquam filet unum. Si tamquam ex priori : aut sicut ex priori tempore, aut sicut ex priori causa. Si primo : ergo mode anima rationalis erit in materia sicut in potentia : omnis autem talis forma educitur de materia et est actus ipsius, et -non habet operationem nisiim materia: ergo anima rationalis est actus corporis, et non habet operationem nisiin corpore, quod supra improbatum est, cum ejus principalis operatio non perficiatur nisi abstrahendo & corpore et appenditiis materia, sicut est intelligere. Si autem dependet sicut ex priori causa : hoc non potest esse sicut ex materia, quoniam jam hoc improbatum est : ergo sicut ex efficienti, vel finali: et unumquodque illorum per se patet esse falsum : quoniam in cansalitate efficientis, et forme, et finis, magis se habet anima ad corpus, quam e converso. Preterea, Efficiens et materia non coincidunt in idem, et corpus, ut probatum est per omnes Philosophos, est materia animee: ergo non estefficiens causa, vel finis. Si autem dependet ab eo tamquam ex posteriori. Contra: Prius potest esse sine posteriori : ergo anima potest esse sine corpore.

Scias autem, quod haec dispositio dependet ex duabus aliis: quarum una est, quod anima sit substantia: et alia, quod non sit virtus corporea quae dividatur diviso corpere : et omnes iste rationes cum questionibus preambulis secundum ordinem physicum alibi posite: sunt.

Solutio. Non est dubitandum quin anima sit immortalis , nec est qui dubitat, nisi diligens vitam pecudum. ~

Ap primum igitur dicendum, quod Salomon loquitur ibi more concionantis, sed non more asserentis : unde et alia multa stulta ibidem colligendo dicit.

Ad aliud dicendum, quod illud dixerunt impii errantes, qui non judicant honorem animarum sanctarum.

Ad aliud dicendum, quod anima est en-~ delechia corporis physici: sed non ex hoe sequitur, quod non sit separabilis : sed potius quod substantialem dependentiam habeat, quia non est perfecta, sicut omnes operationes exercens in corpore, sed quasdam : et ideo probatur esse separabilis.

Ad aliud dicendum, quod si esset conjuncta corpori sicut forma educta de illo, que omnes operationes suas explet in illo, tunc procederet argumentum : sed sic non est, et ideo etiam anima sensibilis, et vegetabilis, in brutis et plantis corruptibiles sunt : et non sunt ad imaginem Dei : sed anima rationalis immortalis est ad imaginem Dei. Unde super illud, In imagine pertransit homo +, dicit Glossa-: "Anima immortalis facta est, ne a sui Creatoris imagine discrepare vi- deretur. Non enim esset imago si mortis termino clauderetur." Et Gregorius in libro Dialogorum : "Homo sicut in medio creatus est, ita communicat cum natura superiori et inferiori, immortalis spirita cum Angelo, mortalis et corruptibilis corpore cum jumento."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1