Articulus 2
Articulus 2
Utrum primus homo in corpore immor= talis esse potuerit? et, Utrum Adam am prime statu animam accepissel passibilem vel corpus passibile?
ARTICULUS HW. Utrum primus homo in corpore immor= talis esse potuerit? et, Utrum Adam am prime statu animam accepissel passibilem vel corpus passibile?
Et videtur, quod sic : quia 1. Peena non precedit culpam : mors autem maxima poenarum est : ergo ante peccatum hominis accedere non potuit : ergo ante peccatum homo immortalis fuit.
2. Item, Sapient. 1, 13-16 : Deus mortem non fecit... Lmpii antem manibus ac verbis accersierunt illam. Ergo videtur, quod numquam fuisset mors acquisita, nisi verbis et manibusimpiorum, serpen~ tis scilicet loqguentis, et Hevee manus extendentis: ergo ante impietatem illam homo fuit immortalis.
3. Item, Hoc secundum justitiam Dei esset animam remanere semper sub regente se per obedientiam, et permanere corpus sub regimine suo ad imperium suum : ergo numquam ;fuisset corpus separatum ab anima: sed ipsa sub Dei obedientia semper permansisset, si non peccasset: ergo corpus per mortem numquam fuisset dissolutum,
4. Item, Dicit Isidiorus, quod si homo non peccasset, nec ignis combureret, nec spina pungeret, nec gladius secaret : ep, geo videtur, quod vere immortalis fuisset.: et hoc idem dicitur in Liééera, et ab Ay.” gustine habetur, ut patet.
SED CONTRA: 1. Homo habuit im primo statu corpus compositum ex contrariis : ergo pugna erat in corpore suo: ergo corpus poterat infirmari, et dissolvi compositum.
2. Item, Omne compositum ex grayibus et levibus, componitur ex his quorum motus secundum locum sunt contra. rii: hac autem quandoque separabuntur et distabunt, ut dicit Philosophus in TV de Celo et Mundo: ergo videtur, quod homo cum sic esset in primo statu compositus, esset corruptibilis.
4. Item, Philosophus dicit, quod omne generatum corrumpetur tempore determinato : corpus Ade erat quoddam simile generato: ergo corruptum fuisset tempore determinato.
Sed quia he rationes nihil valent, eo quod Philosophi de hoc statu nature numquam aliquid cognovissent,
Videtur quod non: quia anima non proprie patitur nisi ex corporis passione: ergo videtur si tune corpus pati non potuit, quod nec anima cumpati.
SED CONTRA : 4. Cognoscere potuit: non autem cognoscit nisi per receptionem cogniti, et recipere est quoddam pati : ergo animam habuit passibilem.
2. Item, Appetere potuit: et appetitus non fit nisi aliquid patiente potentia appetitiva: ergo potuit pati.
3. Item, Contraria nata sunt fieri circa idem : et gaudere potuit: ergo et tristari: ergo sentire poenam: quia tristitia est de sensu peene.
Sorutro. Disputatio ista per has rationes nihil valet. Videtur mihi, quod cum queritur, Utruam homo mortalis vel immortalis fuerit in primo statu? distinguendum esse. Cum igitur dicitur immortalis, potest fieri privatio actus mortis: et sic conceditur ab omnibus, quod erat immortalis, manens in primo statu. Potest autem fieri privatio potentie moriendi: et hoc adhue dupliciter, scilicet potenti disposite ad moriendum per habitum immortalitatis: et adhuc conceditur quod erat immortalis, quoniam non habebat hujusmodi potentiam ad moriendum, sed potius dispositionem contrariam morti: vel potest privare potentiam solam quae materialis dicitur, et tantum est in materialibus et naturalibus principiis: et hoc modo non videtur fuisse immortalis, sed potius mortalis: quoniam potentiam materialem et naturalem habuit moriendi, licet esset ligata per contrarium habitum: et est sicut potentia aperiendi in ostio volubili quidem in cardine, sed clauso firmissimo repagulo ne aperiatur. De hoc infinite possunt adduci auctoritates '.
AD RATIONES ergo quae videniur probare, quod fuerit corruptibilis et mortais: dicendum primo, quod Philosophi de hac immortalitate nihil cognoverunt, nec aliquid locuti sunt: deinde potest dici, quod tenent ille rationes quoad naturalia principia Ade: sed illa exire in actum moriendi non poterant, eo quod erant ligata habitu immortalitatis per gratiam, ut infra patebit.
Ap ip quod ulterius querilur, Utrum fait passibilis? Dicendum, quod de passibilitate anime disputatum est in TIL Senientiarum, in tractatu de Passione anime Christ? tantum : tamen potest hic dici, quod pati dicitur a Greece naoew, quod est recipere Latine: et sic passibilis fuit et in corpore, et in anima: guia in anima recepit species, et in corpore ci- bum. Dicitur etiam pati a contrario afficiente passum et transmutante: et sic non potuit pati nec in anima propter habitum gratie primi status, qui contrarius erat huic passioni, nec permisit eam cadere in eum. Dicitur etiam pati a contrario alterante et abjiciente a substantia : et sic nullo modo erat passibilis, nec in corpore, nec in anima.
Ad id autem quod objicitur, quod contraria nata sunt fieri circa idem, dicendum quod non valet: si enim alterum inest per naturam ut igni caliditas, tunc non tenet. Item, Si alterum inest per confirmationem, iterum non tenet: quia beatis inest latitia, et non potest inesse tristitia: et dammnatis tristitia, et non potest inesse eis letitia. Ita Ade per experimentum infuit bonum et gaudium: et malum et contristans non potuit inesse, nisi prius peccaret, propter habitum innocentie se conservantem ab omni contristante et lesivo.
On this page