Articulus 6
Articulus 6
Utrum Adam mortalis effectus per necessilatem moriendi, recuperare potuisset immortalitatem per poanitentiam et ligni vite esum ?
ARTICULUS VI. Utrum Adam mortalis effectus per necessilatem moriendi, recuperare potuisset immortalitatem per poanitentiam et ligni vite esum ?
Secundo queritur, Utrum per poenitentiam, et per lignum vite poterat recuperare statum immortalitatis ?
Videtur, quod sic: quia 1. Peenitentia continuat eum fonti vite ex quo manat vita indeficiens, et lignum removet dispositionem contrariam: ergo videtur, quod recuperata fuisset immortalitas.
2. Item, Hoc videtur ex littera Genesis, ubi dicitur: Nene ergo ne forte mitigy manum suam, et sumat de ligno vite, oe comedaƩ, et vivat in xeternum '.
SED CONTRA: Prohibitio et comminatio Domini fuit, In quocumgue die comederis ex eo, morte morieris: ergo necessitatem mortis in. currit.
Item, In ZLittera adducitur quod dicit Apostolus ad Roman. vin, 10: Corpus guidem mortuum est propter peccatum, id est, necessitati mortis addictum: ergo non poterat fieri ampliaus potens non mori.
Ad id autem quod objicitur, dicendum quod non est cujuslibet gratie conjungentis Deo preestare immortalitatem : sed potius gratie pure non interrupte: et hee non est gratia poenitentie, sed innocenti# prime.
Ad aliud dicendum, quod ut prius habitum est, a ligno vite non est nisi dis positio materialis ad non moriendum: et si continuasset vitam ex tali esu sicut Elias et Enoch, tum nihilominus habuisset habitum necessitatis moriendi quandoque: et illum habitum non tollit le gnum vite, sicut non contulit primum habitum immortalitatis innocentie, sed impedit tantum actum mortis quamdiu sumitur: et ideo non moreretur: haberet tamen necessitatem moriendi post peccatum edens de ligno vite: et hee: esset potius miserie prolongatio, quam gratiae: et ideo prohibitus est.
On this page