Text List

Articulus 5

Articulus 5

Utrum sine peccato mori poterat Adam ?

ARTICULUS V. Utrum sine peccato mori poterat Adam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, "Sed adhue queritur, Sinon esset preceptum ut de ligno vite ederet, etc."

Et queruntur hic duo, scilicet utrum sine peccato mori poterat Adam? et, Utrum mortalis effectus per necessitatem moriendi, recuperare poterat immortalitatem, si haec duo habuisset, scilicet penitentiam, et esum ligni vite ? .

AbD PRIMUM sic procediiur : Videtur autem, quod mori poterat sine peceato. Et ponamus, sicut in JLitiera ponitur, quod non habuerit preceptum comedendi : tune non peccasset si non comedisset, et tamen habuisset corpus animale egens alimonia ciborum : ergo si non comedisset, dissolutum fuisset : ergo fuisset mortuus sine peccato.

Si tune dicas, quod peccasset injiciendo sibi manus. Contra : Fames est pena : ergo non fuisset sine culpa famem consecutus : sed non tenebatur, nisi esu-- riret: ergo si non esuriret, numquam | injecisset sibi manus : sed si non peccassel, nhumquam esurisset : ergo numquam tenebatur comedere : ergo mortuus fuisset sine peccato.

Item, Separemus peccatum ab hoc : ponanus enim, quod non tenebatur sibi providere in comedendo : tunc non peccasset in non comedendo, et tamen dissolutus fuisset non comedendo, cum haberet corpus animale : ergo sine peccato mortuus fuisset. ,

SED CONTRA: Omni ei quod vivit naturaliter, nihil adeo contrarium est et poenale sicut mors: sed Adam naturalissime vixit: ergo penalissime fuisset mortuus: ergo materiae poena fuisset sine culpa.

Solutio. Ad hoc dicunt quidam, quod Adam illa positione facta, naturaliter dissolutus fuisset sine pena. Sed hee solutio non videtur esse vera: quia mors ad minus defectus est: et non est putandum hominem etiam defectui subjacere si non peccasset.

Preterea, Fabula videtur, quod morereturin optima dispositione corporis sine lesione: cum anima appetat naturaliter conjunctionem.

Ideo dicunt alii, et puto, quod verius, quod sicut in nobis est mors naturalis et violenta, et conservatio a viclenta morte est prohibitio extrinsecus ledentium, consérvatio autem a morte naturali est preservatio ab his quae corrumpunt intrinsecus: ita enim fuit in primo homine conservatio omnium interiorum a custodia liberi arbitrii a peccato : unde si non esset preceptum, puto quod non comedendo peccasset : quia naturale fuit ei debere comedere: et hoc dictabat ratio.

Ap Hoc autem quod dicit, Circumseribatur peccatum ab eo: tunc dico, quod simul circumscribitur cum illo ne sit ani- malis et egens cibis, quoniam illo posito sequeretur eum teneri comedere in tem~ pore necessitatis. Si autem utrumque illorum circumscribatur: tune verum est, quod non indiget comestione, et non peccabit non comedendo. Si autem dicat, quod ponat per impossibile, quod sit animalis et non indigeat cibis: tunc nihil prohibet sequi impossibile, scilicet quod sit immortalis et cibis non egens: sicut si pono te esse asinum, non est inconveniens te habere quatuor pedes.

Ap Hoc autem quod objicitur de sensu famis, dicendum quod primus homo sub rationis dominio totum corpus habuit: et ideo prescivit horam comedendi sine fame: et cum tenebatur comedere, si peccavit non comedendo, non erat inconveniens eum postea famem sentire.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5