Text List

Articulus 1

Articulus 1

An primi parentes etiam per commixttonem genuissent in statu innocentiae ?

ARTICULUS I. An primi parentes etiam per commixttonem genuissent in statu innocentiae ?

Circa primum sunt quingue dubia, scilicet, Utrum per commixtionem genuissent ? Secundo, Utrum in commixtione aliqua concupiscentia verecunda fuisset ? Tertio, Utrum genuissent manente vel corrupta virginitate ? Quarto, Utrum alia de causa quam spe prolis convenissent ? Quinto, Utrum aliqua resclutio superfluitatum foedarum in eis fuisset ?

Et de omnibus his parvum est dubium.,

Ad primum sic objicitur : 1. Dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, quod "nuptie bonum mortalilum sunt:" ergo videtur, quod manente prima immortalitate, non commixti fuissent carnaliter.

2. Item, Damascenus dicit, "Si non peccassent, Deus alio modo genus humanum multiplicasset quam per coitum :" ergo non convenissent.

3. Item, Generatio respective opponitur corruptioni in eadem natura : ergo si non fuisset corruptio, non fuisset talis generatio.

4, Item, Generatio est ad salvandum idem in specie quod non potest manere in individuo: sed dato quod non peceas— sent, mansissent in individuo semper : ergo non fuisset eis generatio per commixtionem.

5. Item, Generatio est ex superfiuo nutrimenti : si autem non peccassent, nihil fuisset in eis superfluum: ergo non genuissent.

6. Item, Non fit decisio nisi a corpore: quod autem aliquid amittere potest, est corruptibile: ergo non potest fleri gene- ratio nisi a corpore mortali: ergo si non essent mortales, non genuissent per decisionem a corpore generantis factam : ergo nec per commixtionem carnalem naturalem.

Sed contra hoc: 1. Est quod dicitur in Litera.

2. Item, Deus formavit in eis sexum: sexus autem diffinitur, quod masculus est generans in alio sui generis ex semine suo, femina autem generans in se ex alio sui generis : ergo aut sexus esset superfluus, aut genuissent in paradiso.

Soerutio. Absque dubio verum est dicere, quod non genuissent nisi commixti fuissent : famen quidam dicunt quod si non peccassent, fuisset multiplicatio generis humani, sicut formata fuit Heva de costa: et quod Deus presciens ensum - formavit in eis sexum : et ideo non formavit in eis tantum quod competebat primo statui, sed etiam quod competebat secundo. Sed haec fabula est, cum dicat Scriptura, Faciamus adjutorium simile sibt' : et non posset dici adjutorium viri mulier nisi ad generationem.

Dicenpum ergo ad primum, quod primus homo fuit mortalis per naturam principiorum ex quibus compositus erat, sed immortalis per gratiam innocentia, sicut habitum est: et ideo cum coitus sit actus nature, ipse per coitum genuis—

Ad aliud dicendum, quod alius modus potest referri ad concupiscentiam conjunclam actui et infirmitatis foeditatem : et sic verum est dictum Damasceni. Potest etiam referri ad actum commixtionis : et sic falsum est.

Ad aliud dicendum, quod quidem non Opponuntur relative generatum et corruptum, vel generabile et corruptibile : sed concomitantur se, scilicet hoc modo quod si inest unum, inest et alterum : quia generabile per naturam est corruptibile per naturam : et hoc bene conce- ditur de primo homine, ut habituy est. ,

Ad aliud dicendum, quod hoc referen. dum est ad naturam, et non ad statum gratin.

Ad aliud dicendum, quod decisio fujs. set et superfluum : sed talis decisio g& superfluum non induxissent corruptionem, prohibente gratia et esu ligni vite: et hoc physice loquendo esset per acejdens: unde ille argumentationes nihj] cogunt,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1