Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum in statu innocentiae in commir. tione aliqgua verecunda fuisset concy pistentia, sive titillatio ?

ARTICULUS II. Utrum in statu innocentiae in commir. tione aliqgua verecunda fuisset concy pistentia, sive titillatio ?

Secundo queritur, Utrum in commixtione aliqua fuisset titillatio ?

Videtur quod sic 1. Esse enim divinum est maxime desideratum a natura: esse autem divinum est permanentia : ergo permanentia est maxime desiderata : sed coitu agit natura ad esse divinum : ergo maxime desiderabit coitum : ergo in actu coitus maxime delectabitur: quia tune conjungitur desiderato secundum actum : ergo fuisset in paradiso maxima delectatio in coitu.

2. Item, Adam sensibilis fuit : sensus autem est in nervis praecipue secundum naturam : ergo leviter et convenienter tangens nervos, maxime induxisset delectationem : hoc autem est semen in coitu: ergo in descensu seminis maximam habuisset delectationem.

2. Hem, Calor subservit generationi faciens currere semen, et extendens membra genitalia : tali autem dispositione existente in corpore surgit delectatio: ergo videtur, quod necesse fuisset haberé delectationem.

4. Si dicas, quod non fuisset delectatio ligans rationem. Contra : Connaturale est homini, quod una potentia fortificata in actu abstrahitur alia : ergo fortificata delectatione tactus in quantum potest, abstrahetur ratio : ergo cum hoc sit in coitu, ratio etiam fuisset in primo statu absorpta.

Sed contra hoc est in Littera : quia 1. Talis thorus non esset lethalis concupiscentia quae ligat rationem, sed immaculatus.

2. Item, In Littera dicitur, quod illis membris usi fuissent ad rationis imperium tantum : ergo ultra imperium rationis non excrevissent in concupiscentiam.

Sonutro. Dicendum, quod habuissent in primo statu delectationem in coitu, sed subditam rationi, sicut in comedendo, et bibendo, et non commoventem corpus nec ligantem rationem : nec excitata fuissent membra, nisi quantum, et quamdiu, et quando voluisset ratio.

Ap primum ergo dicendum, quod illud desiderium et desideratum metas prefixas sibi a ratione non excessisset.

Ad aliud dicendum, quod tactus nervorum in geniéalibus locis non potuisset fieri nisi imperio rationis, et effectus non nisi sub ratione.

Ad aliud dicendum, quod calor ille fuisset tunc famulus rationis, et ideo super rationem se non extendisset, quae fuisset causa primi motus, et ordinans omnes actus humani corporis ad decentiam status justitie prime.

Ad aliud dicendum, quod ligans concupiscentia non est sine peccato pracedente vel concomitante : unde quod ratio hance violentiam patitur quod abstrahitur, effectus peccati est: et Philosophi qui hoc dixerunt, non cognoverunt nisi statum nature corrupte, et non innocenlie prime.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2