Articulus 8
Articulus 8
Que et quot precepta dedit Deus primis parentibus ? et, Quare expressit duo nature, et unum discipline ?
ARTICULUS VIII. Que et quot precepta dedit Deus primis parentibus ? et, Quare expressit duo nature, et unum discipline ?
Hic enim Magister innuit, quod indidit aliquod praceptum per naturalem rationem, et aliquod exterius impressit. Et queritur, Quot et quae sunt illa?
Item, queritur, Quare expressit duo nature, scilicet comedite, et crescite, etc., et tantum unum discipline dedit, scilicet de ligno scientiae boni et mali ne comedas ?
Soxvutro. Dicendum, quod duo sunt in homine: ratio, et corpus: sive anima, et. corpus: secundum animam autem impressit legem nature quae est universaliter in his: Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris : et quod tibi fieri vis, alii far cias: et haec precepta respiciunt vite. conversationem in societate humana. Ex parte autem corporis animalis fuit, et multiplicabilis per decisionem seminis: et ideo ad custodiam individui accepit unum, scilicet, Lx omni ligno paradisi comede: aliud autem ad multiplicationem in specie, sicut, Crescite et multiplicamini®. Non erant autem in vita hominis nisi hac tria: duo in se, et unum in alterum: et ideo plura_ prece- pta nature non accepit. Unum autem accepit discipline ut facilior esset obedientia, et transgressor magis accusabilis: nature autem praecepta. dicuntur, quia ad illa natura secundum primum statum animalitatis inclinabat.
On this page