Text List

Articulus 7

Articulus 7

Utrum primi parentes genuissent proles fortes, debita quantitate perfectas, et seientes ?

ARTICULUS VI. Utrum primi parentes genuissent proles fortes, debita quantitate perfectas, et seientes ?

Deinde, quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Si vero queritur, Quales, etc."

Videtur enim opinio Magistri esse falsa : quia

1. Dignior est natura hominis, quam bruti: ergo irrationabile est, quod hoc fuisset concessum bruto, quod ambularet et comederet, et non homini.

2. Item, in ultima parte, H, idem dicit Magister etiam ex parte anime: ergo fuissent pueri ignorantes : ignorantia autem poena peccati est? ergo sensissent penam ante culpam.

Solutio. De omnibus his alibi plura inquisita sunt. Unde hic breviter de hoc dicendum est, quod mollities membrorum contrariatur ambulationi, et molli- ties membrorum attestatur nobilissime complexioni secundum qualitates tactus, que constituunt subjectum et corpus, et ideo potius sunt nobilitatis, quam ignobilitatis: et ideo non fuit defectus. Alia autem animalia terrestrem habent complexionem, et ideo membra dura et rigida, et pellem pilosam: et totum hoc est ignobilitatis : et hoc movit Magister.

Ad id quod objicitur de perfectione secundum animam, dicendum quod non est naturale, quod molli existente et fluida complexione cerebri, sit fortis impressio specierum et fortis conversio super illas: talis autem fluxus est in pueris: et ideo dicit Philosophus in VIE Physicorum, quod "sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens:" et refert quietem et sessionem ad motum fluentis complexionis in diversa. Unde puto, quod sicut Magister dicit, quod pueri in etate infantili non habuissent scientiam secundum actum propter humiditatem organi, sed tamen habuissent habitum omnium scibilium per naturam innatam sibi in anima: sicut modo dicimus de baptizatis parvulis, quod habent virtutes in munere, et non in usu: et hoc non fuisset peena, sed natura.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7