Text List

Articulus 1

Articulus 1

Tentatio quid sit per definitionem ?

ARTICULUS I. Tentatio quid sit per definitionem ?

Incidunt autem circa primum quinque dubia: quorum primum est, Quid sit tentatio ? Secundum, Quis sit tentator ? Tertium, Utrum tentatio sit appetenda ? Quartum, Utrum omnis tentatio sit peccatum, vel cum peccato necessario ? Quintum, An omnis tentatio sit a diabolo?

AD PRIMUM Sic proceditur : Cassiodorus in Origine super Psalmos dicit, "Tentatio est assimilatio boni ad fallendum."

Magister Hugo de sancto Victore sic diffinit : "Tentare est callide experiri, et ante violentam impulsionem quasi quibusdam blandis conatibus probare."

Objicitur autem contra primam diffinitionem : quia 1. Genes. XXII: 1: "Tentavit Deus Abraham": constat autem, quod non ad fallendum: ergo illa diffinito non convenit omni tentationi.

2. Item, Glossa, ibidem, Tentare pro eo quod est probare dicimus : unde scriptum est, Tenéat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non ? Vires enim dilectionis suae ignorat homo nisi experimento cognoscat: ergo videtur, quod non sit semper tentatio ad fallendum.

3. Si dicas, quod intelligit Cassiodorus de tentatione diaboli. Contra : Diabolus non semper tentat in assimilatione boni, sed potius quandoque de aperto malo: ergo adhuc non convenit illa diffinitio, ut videtur.

4. Item, Tentatio est ad acceptionem experimenti, ut videtur dicere Glossa super Genesim. Tentator autem (ut dicit Philosophus) non accipit experimentum scientia, sed ignorantiae semper: ergo videtur, quod diabolus tentando numquam accipit experimentum peccati nostri, sed remanebit ignorans peccatum.

Si dicas, quod hoc non est intelligendum de tentatione diaboli, de qua Magister hic agit, sed de tentatione tentatoris in scibilibus, quia tentator imitatur dialecticum. Contra : Dicit Augustinus in libro Questionum Veteris,et Novi Testamenti, In illa questione, Tentatio vos non apprehendat, etc.: "Omne quod probatum non est, tentatur, et in dubium venit 2:" ergo hoc idem est quod. dicit Philosophus : ergo tentator numquam accipit experimentum scientia.

CONTRA SECUNDAM DIFFINITIONEM Sic proceditur :

Videtur enim falsum quod dicit, "Tentare est callide experiri:" quia 1. Dicit Augustinus in libro memorato : "In tentatione robusti omnino esse debemus, scientes non ad diminu- tionem nostram proficere, sed ad aug~- mentum, si modo equo animo_ toleremus propter Christum." Constat autem, quod haec non est interrogatio callida, nec callide experiri.

2. Videtur etiam, quod seqvens pars non conveniat, quia numquam est impulsus violentus in tentatione. Dicit enim Gregorius, et Bernardus, quod debilis est hostis, qui non potest vincere nisi volentem : ergo nulli potest facere impulsum violentum.

3. Item, Quod sequitur, non semper convenit, "blandis conatibus probare:" quia, ut infra in questione habebitur, quandoque tentando comminando terret, quandoque autem desperando frangit, quandoque autem opprimendo rapit: et tune non probat blandis conatibus, ut videtur.

Solutio. Dicendum videtur, quod iste diffinitiones non intelliguntur de tentatione qua tentat Deus, et homo: sed de illa quae est motus et instinctus ad_ illicitum, a diabolo, vel a carne vel a mundo procedens.

Et ad hoc intelligendum, sciendum quod ftentatio dicitur multis modis : quandoque enim est interrogatio experimentiin scibilibus secundum intellectum speculativum: et hoc potest esse duobus modis, scilicet circa universalia principia artis, quibus scilis non neces— sario scitur ars, ignoratis tamen necessario ignoratur : et hoc modo tentator imitatur dialecticum qui procedit ex communibus quae inveniuntur in singulis, et numquam accipit experimentum scientie, sed ignorantie. Quandoque autem tentat circa propria, quibus scitis necessario sciuntur conclusiones propric arti, et ille tentator accipit experimentum et ignorantia et scientie: et hoe modo non agitur hic de tentatione.

Est item fentatio probatio per experimentum operis, ut habeatur certitudo quantitatis virtutis quae inest, cujus ex: perimentum utile est, vel ad humiliatig. nem si est parva, et creditur esse ma. gna: vel ad presumendum de Deo gj est magna, et creditur esse parva: vel aq exercitium im quantitate meriti: et hog modo Deus tentat Sanctos, ut dicit Ay. gustinus in libro Questionum Veteris o¢ Novi Testament: "Est et alia tentatio qua tentatus est Abraham, et Tobias, Job, famuli Dei: ut Abraham per triby. lationem oblati unici et dilectissimi filii, ut uberiorem justitie fructum haberet aq zternam gloriam. Job autem amissione totius substantia, ut augmentaretur djvitiis locupletatus in ccelo et in terra, Tobias vero cecitatem luminum passus, sic provectior exstitit ut ad presens gloriosus fieret acceptis oculis, et in futurum servaretur ei claritas perpetua: quia ad hoc probantur justi, ut proficiant : et hoc modo tentat Deus."

Item, Tertio modo est fentatio, interrogatio per flagella: et hoc duobus modis, scilicet utrum sit fidelis, ut homo, non ut Deus hoc cognoscat : et hoc modo dicitur : Deus tentavit eos, et invenit eos dignos se. Impii interrogatio ut recognoscatur: quia, sicut dicit Gregorius, "Oculos quos culpa clausit, pcoena aperit:" et de hoc dicit Augustinus in pre- . dicto libro;: "Propter diffidentiam tentantur Judei, ut angustiati pcenitentes redeant in viam: cum enim diffiderent de providentia Dei, tentati sunt a serpentibus, ut dolore correpti emendarentur." Deus enim sic tentat, ut corrigat hujusmodi homines.

Quarto modo dicitur fentatio, probatio divinee providentiae vel divini verbi, utrum ita sit ut Scriptura dicit: et hoe contingit duobus modis, scilicet per contrarium actum provocantem Deum: ¢t. hoc fit quando diffiditur de potestate Dei, et creditur non esse potéstas, sicut Judai fecerunt, sicut dicitur in Psalmo cv, 14: Tentaverunt Deum in deserto. Kit alibi, Tentaverunt me patres vestri, et probaverunt me, et viderunt operea mea 4: et hanc tentationem vocat Augustinus divinam, eo quod illa est tentare Deum, ct illa est gravissima. Alio modo est experimentum querere apud Deum, quant sit estimationis is qui tentat, utrum miraculum pro ¢o velit facere potius quam periclitetur : et hoc modo dixit Deus ad diabolum, Matth. iw, 7: Non tentabis Dominum Deum tuum. De primo dicit Augustinus in libro eodem qui dictus est: "Non sine providentia, ut arbitror, magister Gentium Apostolus, non ut tentatio nos non apprehendat, exoptat, sed ut humana duntaxat: quia divina tentatio perniciem parit. Hac enim Judai apprehensis, a serpentibus perierunt : agentes enim sub lege Dei, de providentia ejus dubitabant : ac per hoc ne divina nos, sed humana tentatio apprehendat, hortatur. Hic enim tentari a Deo dicitur, qui sub nomine ejus agens, ab idolis sperat salutem: quia non habet Deum probatum ." Et intelligit Augustinus quod talis dicitur Deum tentare. De secundo autem modo tentationis divine dicitur in Glossa Deuter. vi, 16, quod tentat Deum qui habens quod faciat, sine ratione committit se periculis, experiens utrum possit liberari a Deo. Quinto modo dicitur tenfatio, interrogatio per meditationem de auxilio quod potest impendere homo: et cum invenitur homo debilis desperare de adjutorio humano: et hance tentationem (ut dicit Augustinus) optat nobis Apostolus, i ad Corinth. x, 18, cum dicit: Zentatio vos non apprehendat nist humana. Et heec sunt verba Augustini: "Humana autem tentatio salutaris est: quia sicut de Deo teniare perniciosum est, ita de homine desperare propter Deilegem saluberrimum est." Dicitur autem ab eodem Augustino etiam humana tentatio ibi- dem : qua tentamur ab homine secundum humanum sensum: et desperatur de nobis sub lege Dei agentibus: et ideo tribulamur ab homine : et haec sunt ejus verba: "Feniatio, inquit, vos non apprehendat nisi humana: ut propter legem Dei ab hominibus tentati, fortes invyeniamur, dubitantibus de nobis hominibus carnalibus : Deo autem probati simus, quia qui probati non sunt, tentantur ut emendentur."

Nullo istoruam modcrum sumitur fentatio prout est diffinita in prehabitis diffinitionibus. Sed dicitur quinto modo, quando sub simulatione boni apparentis machinatur malum tentator, ut inclinet consensum voluntatis ad illicitum: et hee tentatio est quandoque ab hoste, quandoque a carne, et quandogque a mundo, ut infra patebit.

Secundum hoc igitur respondendum est ad objecta, dicendo ad primum et secundum, quod non intelliguntur de illis tentationibus quibus tentat Deus vel homo.

Ad aliud dicendum, quod malum ut malum non movet appetitum: sed oportet, quod sit in ratione boni ut nunc: et hoc vocatur assimilatio boni: et bene potest esse, quod tentat de eo quod est aperte peccatum, et tunc in ratione boni est non simpliciter, sed ut tunc: ut fornicatio est aperte malum, sed tamen habet delectatio ut nunc, ex cujus specie movet tentalionem. ,

Ad aliud dicendum, quod diabolus non tentat ut experiatur, sed potius ut inclinet consensum: unde ille rationes non valent. Et quod dicit Augustinus, intelligitur de tentatione hominis qua tentat Deum: divina enim tentatio ab eo vocatur illa qua tentatur Deus, ut prius habitum est.

Ap iw quod objicitur de secunda dif- finitione, dicendum quod. callide non experitur diabolus scientiam peccati: sed potius inclinabilitatem consensus considerat callide, etin quod vitium facilius inclinetur, ut ipsi paret decipulam.

Ad atv dicendum, quod violentus tmpulsus dicitur duobus modis, scilicet a violentia vim inferente, vel a violentia trahente et instigante : et hoc ultimo modo sumitur in diffinitione.

Ad aliud dicendum, quod ille tentationes quibus comminando terret, et hujusmodi,etiam procedunt ex blandimento proprii boni: nihil enim timetur nisi propter nimium amorem proprii boni, ut dicit Augustinus. Quod autem dicitur, "opprimendo rapit, et desperando frangit," illa duo non dicunt primum motum tentationis, sed potius effectum sequentem consensum et opus peccati: et-ideo non proprie sunt machinationes tentationis, sed effectus quos facit in peccante qui dedit demoni in se locum per meritum peccati.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1