Articulus 2
Articulus 2
Quis sit tentator ?
1. Dicit Apostolus, Lad Thessal. im, 5: Ne forte tentaverit vos is qui tentat. Et ibi dicit Glossa: "Solus diabolus, cujus officium est tentare."
2. Item, Hieronymus super Jeremiam in Originali: "Quidquid peccamus, quidquid die et nocte facimus, et malorum Operum perpetramus, imperium est demonum, qui numquam dant nobis requiem, et semper impellunt delictis augere eometa, et cumulum facere. peccatorum." Et aliae multe auctoritates sunt de hoc.
1. Jacobi, 1, 13 et 14 "Nemo cum tenta tur, dicat quoniam a Deo tentatur : Dens enim intentaior malorum est, wpse auten neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua", etc.
2. Item, Dicitur quod mundus, car, demonia, diversa movent preelia : ergo videtur, quod tres sunt tentatores.
Solutio. Dicendum, quod si tentatio sumatur generaliter, tunc sunt plures tentatores, sed aliter et aliter, ut dicit. Augustinus: quia tentat Deus ut probet, id est, ut probatum vel emendatum red-. dat vel instruat. Tentat homo, ut experiatur. Tentat diabolus, ut seducat. Et secundum hanc distinctionem concedendae sunt rationes inducte.
Av primum autem dicendum, quod non est intentio Apostoli, quod omnis tentatio sit a diabolo tamquam immediato motore, sed quod originaliter : quia ipse primus tentavit, et fecit nos tentabiles in malo.
Ad aliud dicendum, quod eodem modo intelligitur : quia enim diabolus induxit peccatum, ideo a quocumque movente sit proxime, semper ab ipso est pecea: tum, sicut a movente primo.
Ad aliud dicendum, quod concupiscentia tentat sicut inclinans intrinsecus, diabolus autem sicut suggerens extra.
Ad aliud dicendum,. quod divisio illo~ rum tentatorum sumitur penes ea qué possunt movere potentias anime ad malum. Hoc enim aut est conjunctum, aut separatum. Si conjunctum: tunc est caro, id est, concupiscentia carnalis respersa in viribus interioribus anime. Si autem est separatum, aut per modum suggerentis extra, aut per modum moventis et objecti. Et primo modo tentant demonia: secundo autem modo mundus per tria quae sunt in ipso, scilicet divitie, delicie, et honores.
On this page