Text List

Articulus 1

Articulus 1

Quod fuit primum peccatum Heve ?

ARTICULUS I. Quod fuit primum peccatum Heve ?

Queritur autem hic primum, Quod fuerit primum peccatum Heve ? Secundum, Utrum peccayvit uno vel pluribus peccatis, ut quidam dixerunt? Tertium, Utrum hoc peccatum fuerit in Spiritum, velin Patrem, vel in Filium?

Ap primum objicitur sic : 4. Dicit Augustinus in Littera, quod gustum vetili precessit elatio comprimenda vel perimenda : ergo illa elatio qua volunt esse sicut Deus, fuit primum peccatum.

2. Item, Augustinus in libro de Virginitale : "Diabolus qui in ecelo voluit esse sicut Deus, cadens persuasit homini similitudinem suae voluntatis" Constat autem, quod peccatum Angeli primum fuit superbia. Cum igitur non sint similia nisi habentia qualitatem unam, etiam primum peccatum Heve fuit superbia.

5. Item, Initiwm omnis peccati est superbia. Et alibi, Initium omnis superbie, apostatare a Deo. Ergo superbia fuit primum peccatum.

Sed contra videtur, quod infidelitas : quia

4. Verbis Dei non credidit : unde dixit, Ne fortemoriamur, cliam antequam serpens similitudinem Dei nominaret : sed de verbis Deidubitare est infidclitas : ergo primum peccatum ejus fuit infidetas.

2. Item, Supra dixit Magister, quod "dubitavit, ab affirmante recessit, et neganti appropinquavit :" ergo infidelis fuit.

3. Item, Ordo recreationis secundum ordinem prime perditionis fuit : sed in recreatione in gloriosa Virgine prima via vite fuit fides: ergo in perditione in Heva prima porta mortis fuit infidelitas.

4. Item, In justificatione impii prima est fides, ut dicit Augustinus : ergo in prima impietate prima fuit infidelitas, ab oppositis, ut videtur.

Sep ITERUM videtur, quod primum peccaium fuerit gula :

1. Hoe enim fuit primus actus peccati : et peccatum specificatur et numeratur ab actu : ergo fuit primum.

2.item, Ordo tentationis secundi Adam fuit per modum tentationis primi, ut di-_ cunt, Sancti : sed Christus, Matth. iv, 3, tentatus est primo de cibo : ergo et Heva. Ergo et primum peccatum ejus fuit gustus vetiti.

3. Item, Hoc videtur dicere in hymno, "Ipse lignum tune notavit, ete.."

SED VIDETUR iterum, quod inobedientia sit primum peccatum : quia

1. Hoe dicit Apostolus, ad Roman. v, 19: "Sicut per inobedientiam unius", etc.: ergo, etc.

2. Item, Quia hoc dicit Augustinus, quod Adam propter inobedientiam ejectus est de paradiso.

Item, Dicit Ambrosius, quod omne peccatum est prevaricatio legis divine, et celestium inobedientia mandatorum.

3. Item, Hoc idem videtur Dominus dicere : "Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo preceperam ttbt ne comederes, comedistis".

4. Item, Hoe videtur ex verbis serpenis, qui fecit mentionem pracepti dicens : Cur precepit vobis Deus ?

Sep viperur iterum, quod primum peccatum non fuit commissionis, sed omissionis tantum : quia mulier audiens verba serpentis conferre debuit, utrum viri similia essent, et non contulit : ergo omisit.

Soturio. Dicendum quod facillimum est hic infinita objicere.

Ad primum dicendum, quod primum dupliciter sumitur quantum pertinet ad presentem intentionem, scilicet tempore, et causa : et utroque modo superbia fuit primum peccatum in Heva. Primo enim ex libero arbitrio consensit in hoc quod esset sicut Deus in perfectione scientie boni et mali:et hujus causa fecit quidquid fecit : et ideo comedit, ut vidit lignum, et credidit serpenti : et ideo objectum superbiae causa finalis fuit omnium actuum aliorum, sicut dicit Augustinus in Littera, et omnes Doctores semper coucorditer concesserunt : licet quidam modo velint circa hoc facere opiniones.

Av iwergo quod contra hoc objicitur, dicendum quod illa dubitatio non facit infidelitatem, nec peccatum aliquod, sed facilitatem quamdam ex parte regentis rationis : quia sine peccato potuit crede2 re, quod Deus in alia significatione i}, verba protulisset, sicut dicit Magister ix fittera: tamen quia suum non erat hoc discutere, cum hesitavit, neganti appropinguavit : nec erat hoc imperfectio quia de ratione primi status non erat omnia scire, et statim intelligere omnem significationem sermonis Domini, nig prius inquisitio et meritum pracederet, Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad aliud et ad quartum dicendum, quod non valet: quia non est necessarium, quod ordo respondeat ordini in. omnibus. Preterea, Humilitas in beata Virgine inventa fuit ante consensum. fidei. In justificatione impli virtutes ha-. bent.colligantiam et ordinem : vitia autem nullum, quia ex qualibet particula et corruptione nascitur unum vitium : et ideo illa objectio nihil valet. :

Ad id autem quod ulterius objicitur de: gula, dicendum quod actus gule fuit hic materialis in peccato isto: quia non su- . perbivit ut comederet, sed comedit ut superbiret in similitudine Dei. Et ideo. non speciticat peccatum: quia materia™ non specificat, sed forma et finis.

Ad aliud dicendum, quod ordo ille respondet transgressioni toti: quia illa fuit in superbia et gustu vetiti. Et ideo redemptio facta est in humilitate pendentis in ligno.

Qvop autem objicitur de tentatione se cundi Adam, patet quod non valet: quia primus homo non nisi una tentatione, et in uno loco, et in uno actu tentatus est: et Christus tribus, et in tribus locis, et de tribus formaliter distinctis : et quando Sancti adaptant, sufficit eis materialis multiplicatio actuum in peccato Adam.

Ad hoc quod objicitur de inobedientia; dicendum quod inobedientia dicitur duobus modis, scilicet contemptus preceptl in. quantum preceptum est: et sic ips. est peccatum speciale: et hoc modo non fuit in peccato Ade et Heve. Dicitur etiam non observatio precepti, et sic ipsa concomitatur omne peccatum, et hoc modo non est speciale peccatum Ada.

Et per hane distinctionem patet solutio ad totum. ,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1