Articulus 2
Articulus 2
Utrum Heva peccavit uno peccato vel pluribus ?
Videtur autem, quod pluribus: quia 1. Supra, in praecedenti distinctione habitum est, quod tria peccata fuerunt in peccato primi hominis, scilicet inanis gloria, avaritia, et gula.
Solutio. Dicendum, quod non pluribus peccatis peccavit: sed si quis vult proprie dicere, dicet quod peccavit uno peccato multiplici, scilicet quod unum fuerit secundum formam et finem voluntatis, sed multiplex in actibus materialibus: et hujus ratio jam sepius exposita est: et ideo non oportet respondere objectis.
On this page