Deinde queriturde hoc quod dicit, ibi,
E, "Lx quo manifeste animadverti potest,
etc.".
Videtur enim, quod Adam plus
peccavit: quia ipse caput mulieris fuit: ergo
plus peccavit.
Item, Quia ipse vigorosiora naturalia
habuit. probant objectiones.
Item, Quia immediate preceptum
accepit.
Item, Quia nocivius: quia ex ipso
infecta est tota propago, et non ex Heva, ut
dicetur infra: ergo videtur, quod Adam
plus peccavit.
Sed contra rationes in Littera sunt,
quas non oportet hic repetere.
Sorurro. In substantialibus peccati plus
rea fuit Heva, sed quoad quasdam
circumstantias Adam plus: fastus enim et
concupiscentia major sunt causa actus
peccati, et quoad illa peccavit plus Heva:
sed circumstantie peccantis et
nocivitatis peccati majores fuerunt in Adam, ut
probant objectiones.